Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/369

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 359

Concordantias maiores biblie in pressura, quas eidem con- cessit prefectus ciuitatis, cum protestatione tamen reslituendi tempore suo. Item idem Jasper habuit etiam puluinar longum de concessione eiusdem prefecti. &5.

Hee de conuenlu Halmstadensi. Il 5

��Hi

��Cap. Xn. II De Conuentu Ystadensi. fol. 23*

��istoria ae modus inhumanissime ae flebilissime pro- fligationis seu expulsionis fratrum minorum cenobii Ystadensis, anno domini 1532. in profesto Annunciationis christifere vir- ginis gloriose Marie a secta Lutheranica facte. In sequentibus 10 omnibus et singulis presens scriptum legentibus clare patebit, quam impie quamque inchristianissime acta fuit.

Primo notandum est, quod ante profligationem fratrum ciues Lutheranici duas notabiles violentias fratribus fecerunt, non obstante appellatione ad maiestatem regiam et regni con- 15 silium a fratribus prius pluries facta. Prima nempe violentia fuit, quod secta Luteranica, diabolico et furibundo spiritu agitata ae inflata, ad monasterium nostrum venit et illud circumdedit violenterque intrare cenobium conata fuit; quod etiam fecissent, nisi fratres portam et ecclesie valuas trabibus 20 ae magnis lignis obfirmassent et personaliter resistentiam maximam fecissent. Attamen Lutherani |j prefati plures asseres fol. 24*" de valuis confregerunt et, fractis ab eis sepibus circa mona- sterium, in curiam seruorum irruerunt. Introitum vero ad interiora monasterii fratribus obluctantibus non habuerunt; 25 ob quam causam multa ae innumera conuitia obprobriaque auribus fratrum inculcauerunt, vocando eos homicidas, latrones, fures, sanguisugos, necnon animarum interfectores et c. Aliam violentiam etiam fratribus fecerunt Lutherani predicti, intrando monasterium et omnia bona conuentus de nouo conscribendo 30 absque alicuius commissione; quo tempore quidam Seuerinus JeipB et alius ciuis, Inguarus nomine, ianuas et seras in

4. &c om. K. 9. profest. Annunc. =:: 24. Mar/z/. 20. fecissent W; fecisset BC, sed in C corr. Arnås. 22. plures scripsi; pluries W. 32. ieipB W; Jeipsun BC; item in sqq.

�� �