Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/371

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 361

irruerunt in cenobium et claues violenter rapuerunt a portario. Quo peracto, Seuerinus JeipB exigebat a guardiano litteras fundationis loci, claues cenobii et rationem de bonis in registro regali prius conscriptis. Tune prefatus pater guardianus bis vel ter econuerso exigens litteras regales super hoc sibi legi 5 poposcit. Tandem scriptor ciuitatis, Seuerinus nomine, ex- traxit frustum papiri absque sigillo, et legebat coram predicto guar||diano et eius fratribus articulos et causas, quare deberent fol. 25^ profligari: § Primo, quod fratres non predicassent sanctum euangelium ; § 2", quod omnes ciues desiderassent fratres pro- 10 fligari; §3°, quod fratres non habuerunt necessaria vite. Quibus lectis et auditis, guardianus interrogauit Nicolaum Wynther Burgimagistrum et omnes consules, vtrum fratres aliud eis predicassent quam sanctum euangelium Christi et sacram scripturam. Quibus respondentibus, quod fratres rite et 15 catholice eis predicassent et cum hoc laudabiliter apud eos conuersati fuissent, et quod »nullo modo« (inquiunt) »deside- ramus nos expulsionem fratrum« (Luteranis econuerso dicen- tibus, vnde magna controuersia inter ciues inuicem orta fuit): tune, silentio habito, guardianus appellauit ad regiam maie- 20 statem et ad consilium regni, super hiis falsis narrationibus responsums; et dixit, quod false domino regi hec narrassent. Quo dicto, ante dictus Seuerinus JeipB cum magno impetu cucurrit j| ad guardianum et claues ipsius violenter ab eo fol. 26*^ rapuit. Quo a fratribus viso, omnes fratres cucurrerunt, 25 quidam ad chorum, quidam ad dormitorium; quos ciues Luterani violenter de cellis expulerunt, traxerunt et securibus suis percusserunt. Quidam vero frater, Seuerinus Jacobi nomine, — in descensu de dormitorio eum pluries in terram violenter prostrauerunt et pedibus conculcauerunt, ae in 30 ambitu eundem ad parietes inhumanissime trueidauerunt ae per braehia eiusdem tanquam vile cadauer per ambitum ex- traxerunt. Qui sic viliter extractus dixit fratribus suis: »Vere dico vobis, fratres, quod mortem meam sentio in manibus ex

5. exigebat corr. in exigef W; exigens BC. 7. frustuni ex con: BC; frustrum W, et sic interdum (praué) scribitur. 9. fifctu W(BC) unde sacrosanctum K; sed poiius prius f simpliciter delendum erat. 21. ad ante consilium errore om. K. 27. Luterani om. K. 31. trueidauerunt mire pro truserunt vel impegerunt. 33. extrax- tus K typ. errore.

�� �