Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/373

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 363

fratres predicti ciues trucidauerunt et ad terram, velut agnos a lupis, prostrantes(!) percusserunt cum securibus, et tanquam vilissima cadauera eos per brachia a cenobio extraxerunt, et ita crudeliter ae inhumaniter, quod, si Judeus aut paganus tale factum miserabileque spectaculum vidisset, credo firmis- 5 sime, quod a lachrimis se continere non posset. Vnde stipen- diarii seu rutheri regis, qui predicta viderunt, cum dolore maximo suspirioque cordis huma|jnaque compassione dicentes: fol. 27* »O quam crudeles et inhumani ciues sunt in hac ciuitate!«  et: »O quam immitis populus est in ista terra Daciana! In 10 patria autem« (inquiunt) »nostra, vbi profligati fuerunt religiosi, non eos ita percusserunt aut tractauerunt; imo eisdem in vestibus, pecuniis aliisque vite necessariis prouiderunt.« Talia et plura alia prefati stipendiarii fratribus compatiendo dixerunt. Item Nicolaus Wynther Burgimagister ae plures alii boni 15 homines multum fratribus compatiendo sunt lachrimati. Item alii duo fratres post profligationem, videlicet frater Thomas et frater Christophorus sacerdotes, paucis diebus elapsis diem elausere extremum; sed vtrum ex verberibus aut percussionibus habitis a maledicis Lutheranis vel non, hoc relinquilur iusto 20 iudici, qui omnia clare nouit. Item in sacro pascali tempore, quo omnes veri Christiani, annos diseretionis habentes, solent et tenentur altissimum recipere sacramentum, fratres non po- tuerunt illud venerabile dignissimumque sacramentum |[ suscipere, fol. 28'^ {nec/ etiam sub clausis ianuis diuinum officium celebrare, 25 hoc Luteranis omnino prohibentibus, ae si fratres essent pagani, excommunicati aut interdicti. Item guardianum, vide- licet fratrem Andream Bertoldi, captiuum tenentes per ebdo- mades octo eumque sustentantes pane tribulationis et angustie potu; panem vero materialem, vnde ab eis sustentaretur, 30 minime habuit, nee etiam mieam vnam, quod nunquam fit etiam malefactoribus captis et suspendendis aut rotandis.

1 — 2. fort. sic corrigenda: ad terram velut agnos a hipis pro- stratos percusserunt {sed prostråtes håbet W). 6. stipendarii W, corr. BC. 7. rutheri = ritteri, milites. 20. nialedic^ W, /. e. male- dicis, ut se ripsit Arnås in B(C); cfr. infra p. 366, 11; sed h. 1. malini: maleficis. 21. dominica pascalis anni 1532 erat 31. Martij. 24. dignissimumque WBC; dignissimum K errore. 25. nec addidi. 28. ebdomades BC; ebdomades W. 29 — 30. sustentantes .. potu, vfr. Reg. III, 22, 27.

�� �