Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/375

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 365

reuerendi patris ministri socium, videlicet fratrem Jacobum Joannis, secum, pergens cum eo Haffniam ad consilium regni, ipsos predictos articulos defensurus. Qui, introgressi in con- ^ilium, legentes omnes illos articulos ligua Danica; qui statim ab vniuersis et laicis et clericis consilii regni fuerunt perinde 5 atque christianissimi approbati, non sine lachrimis multorum timentium vindictam dei super se venturam, quod tales arti- culi in dubium verterentur. Sumpsit igitur Tycho Krabbe articulos iam approbatos coram regia maiestate presentandos. Quos vt vidit rex, euestigio Magno Gøe examinandos tradidit; lO qui statim aduocans duos vel tres Lutheranos fecit predictos articulos examinarj. Quibus examinatis et eorum ceco iudicio dampnatis, scripsit Magnus occulte Nestuediam, predictos articulos a consilio regjjni approbatos esse hereticos, scribique fol, 29' ad hos probationes valde friuolas fecit ; quas habent, vt reor, 15 ad hue proconsules. His itaque gestis reuersi sunt prefati duo fratres Nestuediam. Porro postea fratrem Jacobum, socium suum, reuerendo patre ministro ad se vocante, super- uenit frater Joannes Nyborg, viceguardianus Nestuedensis, Roskildiam, sumptoque patre ministro perrexit iterato Nest- 20 uediam ; vbi per litteras regias fratres in presentia reuerendi patris ministri expulsi fuerunt, omnibus elemosinis expoliati.

��Gap. XIV. 11 De Gonuentu Ka lu ndeb urgensi. foLSO"".

rlistoria et processus expulsionis fratrum Kalundeburgen- sium, anno domini m.d.xxxij, circa festum Exaltationis sancte 25 Grucis. Gum Magnus Gøe, homo impiissimus et hereticus, comminatus pluries fuisset fratribus Kalundeburgianis, quod eos de cenobio expelleret, remque alieno negotio fieri vellet, €t ciues illius ciuitatis id facere nollent, mandauil igitur castri

1. patris ministri: is erat Erasmus ClaivfQ Wlff, qui comme- moralur p. 320, 26 sqq.. 2. Hafniam BC. consilium scripsi; con- cilium W, item ter in seqq. 4. lingua BC, ut solent; et h. 1. fort. ligua W. 6. atque W; ae BC, sed in C corr. Arnås. 15. ad hos W, sed scribendum videtur: ad hoc. 22. expoliati &c. W. Post hæc Arnås in C scripsit: Hie dimidia pagina {scilicet in W) pura relicta est. — 25. fest. Exalt. = 1^. Septembris. 26. Verba Magnus . . hereticus in W del. D; restituit Arnås in BC; item p. 366, 4 cui(9 heresi) et p. 366, 5 — 6 (et Magnum Gøe).

�� �