Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

28 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

amplius quam xxx, quos ipse Verbo vite Christo genuerat, su-dui iugo Christi collum submisit. Quantum autem profuerit dilectus deo ordini Cistertiensi, imo uniuersali ecclesie sancte dei, testatur Alexander papa in epistola, quam ad prelatos 5 ecclesie scripsit. Aitenim: »Sacrosanctam Romanam ecclesiam, cui auctore deo presidemus, quondam sub grauis persecutionis turbine laborantem amicus dei Bernardus tam vite merito quam date sibi celitus sapientie studio sustentauit, ut digne quidem et nobis et omnibus eiusdem ecclesie filijs in memoria

10 habendus sit et deuotione perpetua venerandus.« Virtutes huius gloriosi narrat omnis ecclesia sanctorum. Nam qui id vel ex parte scire affectauerit, legat libros v, qui de vita et virtutibus eiusdem conseripti sunt. Longe tamen eminentius in suis ipse libris apparet et ex litteris proprijs innotescit, ita

15 ut merito illud Ambrosianum ipsi possit aptari: 'Laude ipse se sonet, | et laureatus spiritu | scriptis coronetur suis'. Si quis enim nosse desiderat, quam solicitus sui ipsius diiudicator et scrutator extiterit, librum 'Meditationum' ipsius legat et opus illius åe gradibus humilitatis'. Si queritur pie

20 mentis religiosa deuotio, transeundum \ad eum}, quem scripsit 'de laude virginis matris', et illum, quem 'de diligendo deo' edidit, librum; si feruens contra suoruni vel aliorum vicia zelus, legatur is, quem 'Apologeticum' vocat; si vigil in zelo et circumspecta discretio, 'de precepto et dispensatione' disserens

262 B; de p. 28,2—11 (Alexandri epistula) cfr. ibd. p. 2U C ; de p. 28, 13— 29,16 cfr. ibd. p. 304 D-p. 305 (nonnulla tamen hic noster de suo addidit in p. 28, 18 sq. et 29, 11 sq.); de p. 29, 16 — 18 cfr. ibd. p. 304 A; de p. 29, 18—20 p. 323 A; de p. 29,21—30,3 cfr. p. 325 DE; de p. 30,3—8 cfr. p. 324 C; de p. 30,8—19 cfr. p. 257 E. Varias scripturas aliquot ex Actis Sanctorum sumptas in commentario meo littera A signaiii. p. 27,20. Bernhardus H pleriimque. 2. suaui iugo, cfr. Matth. 11,30. 2 — 3. profuit d. domino H. 3 — 4. ecc. sanclæ, diligenter testa(n)tur H. 6. authore domino H. perseqvutionis H. 7. amicus domini H. 12. vel M; ultra H. vg (z. e. quinque) H; videlicet(!) S. 14. literis HM, ut solent. 15. illud Ambrosianum: ex hymno LXIV de S. Joanne apostolo (Migne, Patrologia Latina, Vol. 17, p. 1248), ubi versus sic legitur: Sed ipse laude resonet (pro fe Tonet) etc. 18. librum Meditationum hic non nominat A. meditionum C {corr. Arnås); meditationis H. 18 — 19. m. eius 1. et o. ipsius H. 20. ad eum add. Arnås. quem lyi; quod H. 21 — 22. et eura, quem d. d. domino edidit, librum etc. H, a quo rcliqua usque ad p. 30, 3 (Consummatis) absunl.