Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/383

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE ORDINE PREDICATORUM 373

tarent et deum toto corde inuocarent, vidit dictus frater Salomon beatum Dominicum, qui eodem anno ad regna migrauerat celestia, nauem ipsam brachiis suis sustentare subleuatam.

III. Postmodum de Nidrosia laboribus grauissimis propter 5 viarum asperitates et maris pericula auxilio nobilis viri Skulæ Jarl venit frater Salomon Copendehaafn, et ibi dominum archiepiscopum inuenit. Qui, receptis litteris domini pape et beati Dominici et perlectis, fratrem benigne suscipiens eum sic alloquitur: »Bene venisti! vtinam in omni ecclesia, que lo est de cura nostra, haberemus vnam {domum/ de tali ordine!«  Illis temporibus erat in Dacia legatus cardinalis dominus Gregorius de Crescentia; qui fratrem Salomonem, quia litteratus erat et facundus, sibi associans ipsum in predicationibus suis interpretem habuit. Tandem sequenti anno circa Pentecosten, 15 fauente dei gratia et dicto cardinali suggerente, dominus archiepiscopus dedit fratribus Lundis locum, anno domini 1222, et edificia fratribus apta constiluit. Hoc audito fratres, qui missi fuerant in Sueciam, venerunt Lundiam ad fratrem Salomonem, et alii quamplures, qui recepti fuerant Parisius 20 et Bononie, et fratrem Simonem sibi priorem constituunt. Circa idem tempus intrauit ordinem Parisius frater Ranoldus, in arlibus {magister, qui scholam/ rexerat et decanus fuerat Roschildze et electus in episcopum in eadem ecclesia; qui' vadens pro confirmatione ad curiam, veniens Parisius a beato 25 Dominico ad ordinem est receptus. Hic, ante quam annum compleuit in ordine, fit prior, permultis annis prioriam regens;

11. cura scripsi; curia SA. donium addidi. 13. Crescentio scribd. est; vid. Weeke in Libr. Memor. Capit. Lund. p. 145 cum nota 1. 15. Pentecoste {anni 1222) = d. 22. Maij. 18. 1222 scripsi, ofr. 15: sequenti anno; sed alibi 1221, ut hic quoque est in SA. constituit S; construxit A, fort. rectiiis. 19. Lundiam A; Lundis S. 20. Parisios S; Parisiis A; item paulo post. 22. Ra- noldus S; Rane A. 23. post artibus lacunam signauit S, quam explere tentaui. 24. Roschild S; Roskildis A {et in supplemento marginali Roskildensis). 25. a beato D.: error esse videtur, nam D. iam a. 1221 mortuus erat. 27. prior, permultis annis S; prior prouincialis annis niultis A; et in Libris Memor. Capit. Lund. sub die 16. Julij (cfr. ed. Weeke p 178) dicitur: obiit frater Rano. prior prouincialis fratrum predicatorum in Dacia ; et in Chronol. Dan.- Suec. in S. R D. II p. 168 legimus: 1238. obiit magister ordinis(?) Rano . . Prouincialis Dacie Analdus. prioriam scripsi; primoriam S praue\ prouinciam A.

�� �