Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

374 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

post quem Analdus duobus annis; post quem frater Absolon annis viginti.

IV. Conuentus Revaliensis per fratres duabus vicibus est receptus. Primo ad petitione/zj et instantiam illustris principis 5 domini Woldemari, regis Dacie, qui per gladium Estones suo ducatui subiugauerat, missi sunt fratres ad maius castrum Revaliense anno domini m.cc.xxix, ubi iuxta fossata ad aqui- lonem castri minoris ecclesiam ae alias domos monasterii construxerunt. Hee omnia facta sunt de consilio venerabilis

10 patris domini Wilhelmi, Mutinensis episcopi, tum temporis in partibus Dacie et Suecie summi pontificis nuncii et legati. Sed quia Estones in operibus fidei rudes (erant) et inculti, ad miserabiles ritus intidelitatis proni et procliui, crudeles contra personas ecclesiasticas atque seui ( — nam primum

15 episcopum cum suis clericis occiderunt — ), vnde redire fratres ad conuentus, de quibus assumpti fuerant, paucis remanen- tibus sunt compulsi, secundo, anno domini m.cc.xlvi, missi sunt fratres de diuersis conuenlibus in Revaliam per capi- tulum prouinciale Ripis celebratum. Quorum hec sunt nomina:

20 frater Brotherus et frater Johannes Woxmoth de conuentu Lundensi; frater Aaron de Randrus et frater Petrus Hartbo de conuentu Wibergensi; frater Michael de Horsnes et frater Angelus de conuentu Arosiensi; frater Engelbertus et frater Johannes Theo/onici de conuentu Roschildensi; frater Paulus

25 de conuentu Syc/i/onensi et frater Johannes de conuentu Insulensi; frater Astolphus de conuentu Skeniensi et frater Daniel de conuentu Wisbycensi. Iste frater Daniel in Castro fuit primus prior et prelatus ordinarius inter fratres.

1. Analdus {i. e. Arnaldus) S; Aualdus A. Absolon in Chronol. dicia 1. 1. anno 12^1 prior factus et 1261 quarta feria ante Pascha morluus esse dicitur; in alia Ctironica (S. R. D II p. ^38) est: 1260 obiit Absalon prouincialis. 4. petitionem et scripsi; petitionis S. 12. erant addidi (post crudeles in v. 13 erant håbet A). 20. Vex- moth A. 24. Theutonici in nota coniecit Suhm; Theonici SA. 25. Sichtoniensi A; Scyhitonensi S; Siktunensi Suhm. 26. Astiil- phus A. Skeniensi, corr. in Skouiensi A; veriim est Skenigensi. 27. Visbyensi A.

�� �