Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

30 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

letitia et exultatione credatur, in quo gratia dei usque adeo vacua non fuit? qui talentum sibi traditum tam copiose multi- plicauit et tanta lucra retulit domino suo ? — Consummatis ergo feliciter vite sue diebus et annis circiter sexaginta tribus 5 expletis dilectus domini Bernardus, Clareuallensis cenobii primus abbas, aliorum quoque amplius quam centum sex- aginta monasteriorum pater, xni. Kai. Septembris inter filiorum manus obdormiuit in Christo. Si quis autem scire desiderat, Bernardus iste deo amabilis Burgundie partibus, Fontanis

10 oppido patris sui oriundus fuit. Pater eius Tecesinus vir antique et legitime militie fuit, cultor dei et iusticie tenax; nam neminem concutiebat, nemini faciebat calumpniam con- tentus stipendiis suis euangelica secundum instituta precur- soris domini. Mater eius Aaleth, apostolicam similiter regulam

15 tenens subdita viro, secundum timorem domini domum suam regebat, operibus misericordie insistens, filios enutriens in omni disciplina. Septem liberos genuit non tam viro suo quam deo, sex mares, feminam unam; mares omnes monachos futuros, feminam sanctimonialem ordinauit.

20 Epitaphium vSancti Bernardi, Abbatis C.

Clare sunt valles, sed claris vallibus abbas clarior his clarum nomen in orbe dedit.

1 — 2. gratia dei .. vacua non fuit: Corinth. I, 15,10. 2. talen- tum sibi traditum, cfr. Matth. 25, li sqq. 9. domino amabilis H. 10. Tecessinus S; Tecelinus vel Thesselinus A. 12 — 14. neminem concutiebat etc. : cfr. Luc. 3, li. 12. calumniam MH. 13. Euange- lista(!) H. 14. Aleth HA. 14 — 15. apostolicam .. subdita viro: cfr. Ephes. 5,32. 16 — 17. in omni timore et disciplina H; sed cfr. Ephes. 6, i. 18. quam domino H. 19. sanctam monialem H, el posl hæc, paruulo spalio interieclo, sequiliir: sanctimonialem ordinauit; hane veram archelypi scripturam fiiisse credo, verba autem sanctam monialem in imo folio primi quaternionis secundum morem solitum apposita fuisse, ut Iransitum ad alterum codicis quaternionem significarent ; S hæc duo verba omisit et sanctam monialem tantum håbet; ordinauit om. M; /// A esl: sanctimonialem: deo namque, non seculo, generans singulos, mox ut partus ediderat, ipsa manibus propriis deo offerebat. 20. C. (/'. e. Clarevallensis) om. M. 21. Epitaphium hoc Adamo Victorino tribuitur in Actis Sanctorum, ubi p. 223 AB citatur in eadem formå, quam hic håbet, nisi quod in versu quarto clarus et pro claruit scribitur.