392 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
diuntur aliqui, quod uix cogitare, nedum facere, audent in aduersitate positi. Ita etiam prelibati regis mililibus, cum in composit§ pacis diuturnitate cuncta cessissent prospere, firma sui pro benefactis domini fretis stabilitate, eadem ipsi agitanti fol. ir. 5 placuit suadere, terram Anglicam inuadendo sorte || bellica imperii sui finibus adiceref. »Turchil«, inquiunt, »princeps milici§ tu§, domine rex, licentia a te accepta abiit, ut fratrem suum inibi interfectum ulcisceretur; et magnam partern exer- citus tui abducens uicisse se gaudet, et nunc meridianam
10 partern prouinciae uictor obtinet, ae mauult ibi exul degens
aniicusque factus Anglorum, quos tua manu uicit, gloriari,
fol. 12. quam exercitum reducens tibi subdi || tibique uictoriam ascribi.
Et nunc fraudamur sociis et quadraginta puppibus, quas
secum duxit onustas de Danorum bellatoribus primis. Non
15 tam graue dominus noster patiatur dispendium, sed abiens
cupientem ducat exercitum; et illi Turchil contumacem ad-
quiremus cum suis satellilibus, eis quoque federatos Anglos
cum omnibus eorum possessionibus. Scimus enim diu eos
fol. 12^ non posse resistere, || quia nostrates uiri ad nos transibunt
20 facile. Quod si eos uelle contigerit, rex, duci suo Danisque pareens, eos honoribus ampliabit. Si autem noluerint, quem despexere, sentient: hac illaque patria privati inter primos hostes regis p§nas luent.«
3. Huius rei adhortationem rex ubi audiit, primum secum
25 mirari non mediocriter e§pit, quia, quod ipsi diu dissimulanti
celantique in mentem uenerat, itidem mililibus cogitationem ||
fol. IS'", eius ignorantibus animo sederat. Accersito itaque CNUTONE,
filio suo maiore, quid sibi super hoc negotii uideretur, orsus
est inquirere. Inquisitus autem ille a palre, metuens, ne
30 redargueretur, si placito contrairel, \de} tegna socordiae, non tantum terram adeundam esse approbabat, uerum etiam
��4. benefactis, /. e. bonis consiliis; cfr. bene faciens = prudens in lib. II p. 408, 4. 6. adiceret scripsi; adicere A. 10. prouincia = terra, ut sæpius; item 22 patria. 21. noluerit BD. 25. ipsi A; ipso B ex corr. pro ipsi aut contra., ipso D. 27. animo sederat, cfr. Yergil. Æn. II, 660; IV, 15. 28. quid A; quod B. 30. de addidi, cfr. p. 387, 19. tegna A (/. e. artificiosa excusatione); techna A^ in marg. explicandi cousa; tecna B {et D ita inter pung ens: si p. conlrairet t. socordiæ, non). 31. approbat BD.
�� �