Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 31

Clarus auis, clarus meritis et clarus honore

claruit eloquio, relligione magis. Mors est clara, cinis clarus, clarumque sepulcrum,

clarior exultat spiritus ante deum.

{MCXV. Clarauallis fundatur, et bealus Bernardus] 5

ibidem abbas preficitur. Additamenta

I recentwra. MCXX. Ordo Premonstratensis initium sumit. j

MCXXX. Sanctus Kanutus dux Dacie martyrizatus est in sylua Haraldstathæ a Magno, filio Nicolai regis. Cum enim rex Ericus, cognomine Bonus, ad terram sanctam profici- lo sceretur, Haraldum, filium suum maiorem natu, super regnum constituit; Kanutum vero, quia tune temporis paruus erat, Skyalmoni Candido alendum commisit. Ut autem mors Erici Danis innotuit, Haraldum deieiunt et Nicolaum, fratrem regis Erici, super regnum firma uerunt. Qui ex regina Margareta, 15 nobili femina, filium nomine Magnum procreauit. Post paucos igitur annos, cum regina diem cerneret sibi ultimum imminere, Kanutum benigne alloquitur, ut Magno filio suo benignus et fauorabilis, ut ius consanguinitatis postulabat, existeret; qui spopondit nihil sinistrum ei per se eueniendum, et quod frater 20 ei fidelis in omnibus existeret. Post paululum, mortuo duce Elauo de Sleswic, Kanutus ducatum a rege petiuit et obtinuit.

Factus igitur dux dei dispositione Kanutus posuit gladium super femur suum : inuasores regni dissipauit et in breui ab omni persecutione palriam suam liberauit, quia manus domini 25 erat cum eo. Et merito: quia, quanto sublimior, tanto

3. cinus S. 5 — 7. In H hæc omnia in textum ipsum recepta sunt; idemque dicendiim est de omnibus TÅdditamentisi^, quæ Arnås Magnæus in sequentibus håbet, sub finem editionis collecta. 5. Clare- uallis H. 8. est om. H. 8 — 9. in silua Haraldstathe H. 9—22. ex Officio Passionis S. Canuti Ducis sunt excerpta, vid. Vit. Sanct. Dan. p. 189, li— 191,15. 11. natu H; uatum M. 12. quia M; qui H. erat om. H. 13. Schalmoni H. 15. Margaretha S, et sic sæpius variatur. 17. igitur M; ergo H. 18 — 19. ut Magno .. fauorabilis om. S {non H). 19. postularet H. 20. respondit S. senistruin H {item alibi). 22. Olauo S. Slesvich H. 23— p. 33, 13 ex eodem Officio excerpta, multis omissis et aliis magis minusue licenter mutatis; cfr. Vit. Sanct. Dan. 191,20—200,11. — 23. igitur M; ergo H. dei M; dicta H. 24. super H; supra M. 25. perse- q(v)utione H, ut solet. quia M ; quod H {item paulo post). 26. eo H; ipso M.