Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/415

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GESTA CNVTONIS REGIS. LIBER II 405

militum bello fraudabat. Et, ut quidam aiunt, hoc non causa egit timoris, !| sed dolositatis, ut postea claruit; quia hoc eum fol. 39'^. clain Danis promisisse, nescio quo pro beneficio, assertio multorum dicit. Tune Aedmund hoc intuitus et undique angustiatus: »O AngH,« inquit, »aut hodie bellabitis, aut '^ omnes una in deditionem ibitis. Pugnate ergo pro libeiiate et patria, uiri cordati; hi quippe, qui fugiunt, utpote formi- dolosi, si non abirent, essent impedimento exercitui.« Et h§c dicens in medios }| ingreditur hostes, circumquaque endens fol. 39' Danos, nobiles hoc exemplo suos reddens ad bellandum lo proniores.

11. Commissum est ergo prelium pedestre grauissimum, dum Dani, Hcet pauciores, nescii cedere, magis eligerent internetionem quam fug§ periculum. Resistunt itaque uirihter et prelium hora diei nona ceptum ducunt in uesperam, se 15 gladiis haud sponte opponentes, sed gladiorum aculeis uohin- tarius alios urgentes. Cadunt i| utriusque partis armati (multi) , fol. 40^ plus tamen eius, qu§ erat numero eminentiori. At ubi, (die^ iam aduesperante, noctis adesseht tempora, uincit amor uic- toriae tenebrarum incommoda; quia neque horrebant tenebras 20 instante cura maiore, neque etiam nocti dignabantur cedere, in hostem tantum dum ardebant preualere. Et nisi luna clarescens ipsum monstraret hostem, cederet quisque suum commilitonem ut inimicum resistentem, nullusque utriusque || partis superuiueret, nisi quem fuga saluasset. Interea ceperunt 25 fol. 40\ Angli fatigari paulatimque fugam meditari, dum intuentur Danos in hoc conspiratos, quatinus aut uincerent aut usque ad unum omnes una perirent. Uidebantur enim eis tune numerosiores et in tam diutina contlictatione fortiores: fortiores

��1. fraudabat (a ex e corr) A^, /. e. fraude subtrahebat. n (= non) siipra versiim add. A^; mode P. 4. Edmundus PD. 5. coangu- stiatus P. 6. oihs A; omnes P; oninis D. ergo AP; Igitur D. 6 — 7. pro lib. et patria: Sall. Calil. 58, 11. 9. in medios tiostes: Sall. Catil. 60, 5. 12. ergo A; igitur P. 13. nescii cedere, cfr. Hor. Od. I, 6,6. 14. Itaque resistunt P. 15 sg. se .. opponentes = haud sponte contenti se gladiis defendere. 16. uolunlarius (/. e. magis uoluntarie, cupidius) A; voluntarij P; valiintarius(!) D, addito in marg.: f. valentius. 17. multi addidi. 18. die addidi, cfr. Proiierb.7, 9. 21. nocti cedere: Liv. 3,17,9 al. 26. fugam meditari: Cic. Catil. I, ^2.25. 29. confl/ctatione (i corr. e.v e) A; confluctua- tione P.

�� �