Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

32 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

humilior, quanto potentior, tanto benignior omnibus apparuit. Hee videbat Magnus, filius regis, et inuidebat; et excecatus corde concepil dolorem et peperit iniquitatem. Nam ducem apud regem multis falsis criminibus, cum vera non potuit, 5 accusabat. Post hec, cum regem aduersus eum mouere non posset, assumpto secum Magnus quodam Henrico Skatelar et alijs malignis insidias ei ponens in sylua Haraldstathæ misit duci nuncium, qui ea nocte apud Ceciliam sororem suam hospitabatur, tingens se secreti consilij gratia ei velle con-

10 fabulari, måndans, ut nullus puerorum ipsius interesset. Quod cum audisset Cecilia, monuit eum, ut omnino non crederet huiusmodi suasionibus. Dux igitur, nullius conscius mali nec erga consanguineum suspicionem habens, die proxima post epiphaniam solus abire cepit. Quem cum pueri sequi vellent,

15 prohibuit eos. At cum illi dicerent turpe esse, quod dux non solum non cum pueris sed etiam sine gladio incederet, egre gladium accepit. Letus igitur et alacer, conscientia bona et fide non ficta, occurrit Magno, et vere in nequitia magno et altero Cain. Quem cum ille conspiceret, processit ei obuiam,

20 salutauit et osculabatur sicut alter ludas dominum; ducensque ducem de saltu ad remotiorem locum: »Frater«, inquit, »eamus et sedeamus illic.« lam diutius scelus celari non potuit. Magnus ducem interrogauit: »Kanute, cuius estDacia?«  Vir sanctus simpliciter respondit: »Frater, interrogatio talis

25 unde venit, et quo håbet procedere? Dacia enim cuius est nisi patris tui? Et erit, quamdiu placuerit deo.« Tune Magnus: »Non sic, non sic! omnes post te vadunt, tu tollis a nobis locum et gentem, et hoc inter nos modo melius diuidi potest.« His dictis dux armatos aspexit, et ait: »Frater, seit,

6. potuisset H. assumto M. 7. silua H. Haralstathe S. 9. gratia M ; causa H. 10. puerorum ipsius M ; præcipuorum {ortum fort. ex ipig pu'^orum) H. 11. Cicilia h. 1. H. non omnino H. 12. dux nullius igitur H (igitur om. S), nec M; non H. 13. habens, die M; habuit. Die ergo H. 14. pueri M; præcipui H {fort. pro ipsius pueri). 15. illi M; ipsi H. 16. non cum scripsi; cum CH; sine corr. Arnås. pueris M; præcipuis H. 17. igitur M ; ergo H. 17 — 18. conscientia . . ficta, cfr. ad Timoth. ep. I, 1, 5. 18. magno H; maximo M. 19. ei M ; ipsi H. 21. ad M; in H. 24. Vir MH; Vix S (manifesto inde ortum, quod littera r in H /7a scribitur, ut pro X accipi possit; similiter Stephanius etiam alibi errauit).