Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/422

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

412 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

mos est catholicis, sacro abluunt fonte baptismatis imponunt- que ei uocabulum quodammodo optinens indicium futur§ uirtutis. Vocatur siquidem HardecNuto, nomen patris referens cum additamento; cuius si ethimologia Theutonice perquiratur, 5 profecto, quis quantusue fuerit, dinoscitur: 'Hårde' quidem j fol. 50'". 'uelox {ualet} uel 'fortis', quod utrumque, multoque maius his, in eo uno cognosci potuit, quippe qui omnes sui temporis uiros omnium uirtutum prestantia anteiuit. Omnes igitur eius uirtutes enumerare nequeo; quapropter, ne longius a proposito

10 exorbitem, supra repetam historieque sequar ordinem.

20. Adulto denique puero, de quo sermo agitur, pater, adhuc in omni felicitate degens, omne regnum su§ dicioni subiectum Sacramento \ei} deuinxit, eumque postmodum ad optinendam monarchiam regni Danorum cum delectis mili-

15 tibus misit. Cum autem rex CNVTO solum in primis Danorum

optineret regimen, quinque regnorum, scilicet Danomarclii§,

fol. 5<v. Angli§, Britanni^, Scothi§, Norduueg§, || uendicato dominio

imperator extitit. Amicus uero et familiaris factus est uiris

ecclesiasticis, adeo ut episcopis uideretur coepiscopus pro

20 exibitione totius religionis, monachis quoque non secularis sed c§nobialis pro continentia humillim§ deuotionis. Defen- sabat sedulo pupillos et uiduas, sustentabat orphanos et aduenas; leges oppressil iniquas earumque sequaces, iustitiam et equitatem extulit et coluit; ecclesias extruxit et lionorauit,

25 sacerdotes et clerum dignitatibus ampliauit; pacem et unani- mitatem omnibus suis indixit, ut de eo illud Maronicum dici posset, nisi extra catholicam tidem hoc fuisset:

NOCTE PLUIT TOTA, REDEUNT SPECTACULA MANE: DIUISUM IMPERIUM CUM lOUE, CÉSAR, HÅBES.

��1. abluunt A (alterum u ex corr. A^); abluiit P; abluunt D; abluerunt errore Pertz. 3. HardocNuto A; Hardeknuto P. 5. dino- scitur A; demonstratus est P. 6. ualet addidi. 7. uno, /. e. præter ceteros. 10. supra repetam: Sall. Jug. 5, 3. ordinem A; seriem P. 13. ei addidi. 17. Scotie P. 20. exibitione A (/. e. augmento); exhibi- tione P. 20 — 21. religionis . . deuotionis: animaduertatur assonantia, ut etiam in sequentibus et sæpius. 24. construxit P. 26. Maroni- cum, i. e. Vergilii Maronis; versus Vergilii adfert Donatus in Vita Vergilii. 27. hoc supra versum add. A^. 29. håbes AP; håbet D.

�� �