Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 33

qui omnia nouit, me tibi aut tuis verbo vel opere nunquam obfuisse. Et quid feci? ludir.et inter nos, qui reddet unicui- que secundum opera sua.« In hoc sanctus surgere voluit; sed traditor eum indigne per cape capitium retrahens extracto gladio ab aure sinistra in dextrum oculum caput findit et 5 martyris cerebrum impie denudauit. Accurrens igitur Henricus Skatelar corpus innocentis lancea transfodit. Deinde ceteri sceleris comites ad latera ducis lanceas fixerunt, et sic glorioso martyrio iura carnis iustus persoluit. Passus est autem dux Dacie Kanutus, regis Erici Boni filius, vii. Idus lanuarii, lo feria iiii.; cuius mortern preciosam in conspectu dei crebra testantur miracula, ad laudem saluatoris nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen.

Sciendum autem, quod, licet omnis etas et sexus virorum ae mulierum super morte dilecti dei Kanuti doleret, precipue 15 tamen frater eius, Ericus videlicet Emunæ. Is erat vir strenuus et prelia sepius contra hostes regni cum fratre suo commiserat. Inde accidit, ut regem bellis sepius fatigaret, adiutorium ei prebentibus omnibus, qui extiterant amici ducis memorati. Et licet sepius fugisset Ericus a facie regis, tandem, 20 deo vindicante sanguinem martyris sui, Ericus victoria potitus Magnum interfecit et Nicolaum a regno depulit. Qui cum venisset prope Hethæby, dissuaserunt ei comites et pueri sui, ne introiret illuc; dicebant enim, quod burgenses districtis- simam legem tenent in conuiuio suo, quod appellatur Hezlagh, 25 nec sinunt inultum esse, quicunque alicui conuiuarum illorum dampnum siue mortem intulerit; et dux Kanutus, dum adui- ueret, senior erat conuiuij illius et defensor. Spreuit huius-

2, Inducet C, corr. Arnås in ludicet, quod håbet H. reddit H. 3. sanctus M; -sedens H. 4. sed tardior H. cape M; capitis H. 5. dexterum H {non S). 6. igilur M; ergo H. 7. Scatelar MH {non S). 11. dei M; doraini H, h. 1. rectius (in consp. dni prætiosam S). 14. autem, quod, licet M; autem est, licet H. 15. mortem . . dolerent H. 16. videlicet om. H. Emunæ. Is erat scripsi; Emunæ sibi erat M; Eraunde, qui erat H. 18. sæpius beilo fat. H. 19. existerent H. 21. domino H. 23. Hetheby H. pueri sui M; præcipui eius H. 24. introiret M; migraret H. 25. Hezlagh M (/. e., ut puto, Hethes lagh); He Zlag H, unde Hellag fecit S, Z pro L legens. 26. nec M; non H. alicui om. H. 27. dam- num MH. dum adtiuc viveret H. 28. huijmodi {pro huigraodi H {non S)).

Script, hist. Dan , minores, «*