Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/430

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


420 SCRIPTOHES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

martyrium narrando seriem locutionis adbreuiemus, ne forte, si singulatim omnia, qu§ ei /acta sunt, perstringere uolue- rimus, multis tibique precipue domin§ regin§ dolorem multi- foi. eo"". plicemus. Qua || in re rogo te, domina, ne requiras amplius 5 quam hoc, quod tibi parcendo breuiter dicturi sumus. Possent enini multa dici, si non tuo parceremus dolori. Est quippe nullus dolor maior matri quam uidere uel audire mortern dilectissimi filii. Captus est igitur regius iuuenis clam suo in hospicio, eductusque in insula, Heli dicta, a milite primum

10 inrisus est iniquissimo. Deinde contemptibiliores eliguntur,

ut horum ab insania flendus iuuenis diiudicetur. Qui iudices

constituti decreuerunt, \ut} illi deberenf oculi utrique ad con-

temptum primum erui. Quod postquam parant perficere, duo

fol. 60\ illi super brachia ponuntur, qui interim tenerent J! illa, et

15 unus super pectus unusque super crura, ut sic facilius illi inferretur p§na. Quid hoc in dolore detineor? Mihi ipsi scribenti tremit calamus, dum horreo, qu§ iuuenis passus est beatissimus. Euadam ergo breuius lant§ calamitatis miseriam, finemque huius martyrii f finetenus perstringam. Namque

20 sic ab inpiis tentus effossis etiam luminibus inpiissime est occisus. Qua nece perfecta relinquunt corpus exanime; quod fideles Christi, monachi scilicet eiusdem insul§ H^li, rapientes sepelierunt honorifice. In loco autem sepulcri eius multa fiunt miracula, ut quidam aiunt, qui etiam se hec uidisse fol. ei"". 25 s^pissime dicunt. Et merito: innocenter enim fuit marjltyri- zatus, ideoque dignum est, ut per eum innocencium exerceatur

1. locutionis, i. e. narrationis, cfr. p. 425, 16. abreuiemus P. 2. facta scripsi; acla AP. 3. multis tibi dne regine precipue P; pro tibique pessime in D ubique. Ceteriim malim o domina regina scribere. 5. sumus APD; simus errore Pertz. 7. matri om. P. 9. in margine A^: Insula Ely; Hely sancta(!) a mil. P. 10. est om. P. Deindeque P. 12. ut illi deberent scripsi; illi debere AP. oculi utrique A, ut in texta D; oculos utrosque P et in marg. D; in margine duo oculi delineati snut in A. 13. poslq A^, sed corr. postquam A^; postquam P. perficere parant P. 14. brachia, qui .. illa, ponuntur P. 15. supra crura P. 18. Quadam(!) igitur P. 19. finetenus (præsertim post finem) sine dubio corruptum est; fuccinctius fort. scribd. 20. sic scripsi; est AP. etiam A; ideo P. 21. relinqunt A 22. helye P; in marg. A^: Alfridus iacet in ecclesia Eliensi. 23. honore P. sepulchri P. 24 — 421, 3 verba ut quidam . . patronum om. P.

�� �