Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/434

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

424 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

rei probauit euentus, membris omnium placid§ quieti somni i| fol. 64\ cedentibus. Nam postera nocte eodem Hardecnutone in stratu quiescente, diuinitus qu§dam ostenditur uisio, qu^ eum con- fortans et consolans forti iubet esse animo. Hortatur preterea, 5 ne ab incepto desisteret; quia paucarum dierum interuallo iniustus regni inuasor, Haroldus scilicet, occideret, et regnum patriis uiribus domitum sibi, iiisto heredi, iustissima succes- sione incolume rediret.

10. Euigilans igitur somniator talibus inditiis certior fit,

10 et deo omnipotenti tant§ consolationis causa gratias reddidit;

simulque futura nuilatenus dubitat, qu§ sibi memorata uisio

predixerat. Denique maris ira pacata omnique tempestate

fol.es"". sedata prosperis flatibus sinus pandit uelorum ; j| sicque se-

cundo usus cursu ad Brugensem sese applicuit portum. Hic

15 anchoris rudenrtbusque nauibus affixis et nautis, qui eas seruarent, expeditis recta se uia cum delectis ad hospicium dirigit matris. Qualis ergo meror qualisque letitia in eius aduentu fuerit exorta, nulla tibi umquam explicabit pagina, Dolor baud modicus habebatur, dum in uultu eius faciem

20 perempti mater quadam imaginatione contemplaretur; item gaudio magno gaudebat, dum superstitem saluum adesse sibi uidebat. Unde uiscera diuin§ misericordi^ se sciebat respicere, cum nondum tali frustraretur solamine. Nec longe post, filio cum matre morante et memorat§ uisionis promissa expectante, fol. 65\ 25 nuntii leta ferentes nuntia }| aduentant, qui uidelicet Haroldum mortuum nuntiant. Qui etiam referunt, Anglicos ei principes nolle aduersari, sed multimodis iubilationibus sibi conletarir

1. p. rei pr. euentus: Genes, il, 13. quieti somni AD; quieti et somno errore Pertz. 2. Nam A; atque P. strå to P. 5. pau- carum APD; paucorum errore Pertz. 6. occideretur, vt P. 9. ergo sompniator P; ceterum cfr. Genes. 37, 19. certior = securior. 11 — 23. Verba omnia simulque .. solamine om. P, pro omissis hæc tantum scribens: emensoque mari ad matrem peruenit eidemque visum exponit. 13. prosperis . . uelorum, cfr. Vergil. Æn. III, ^55. 520, al. 15. rudentibusque scripsi (= funibus); rudibusque A. 19. post faciem A^ supra versum add. fratris, quod recepit D; rectius tamen esset filii. 21. gaudio m. gaudebat, cfr. Tob. 11,21; Matth. 2, 10. 22. uiscera d. misericordiæ, cfr. Luc. 1, 18; Coloss. 3, 12. 23. frutraretur A, corr. k^. longe P; /7/longo A (eraso, iit videtur, &). 23 — 24. filio . . expectante om. P. 26. mortuum esse n. P. etiam A; et P {ut sæpius).

�� �