Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/436

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

426 SCfUPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

13. Igitur principes Anglici parum pr§miss§ fidentes lega- tion!, antequam ab illis transfretaretur, obuii sunt facti, optimum factu rati, ut et regi regin§que satisfacerent et se deuotos eorum dominationi subderent. His Hardecnuto cum 5 matre certus factus et transmarini littoris tandem portum fol. e?*". nactus a cunctis incolis eiusdem terr§ gloriosissime reci|lpitur; sicque diuini muneris gratia regnum sibi debitum redditur. His ita peractis et omnibus suis in pacis tranquillitate compo- sitis, fraterno correptus amore nuntios mittit ad EDUARDUM,

10 rogans, ut ueniens secum optineret regnum. Qui fratris iussioni obaudiens Anglicas partes aduehitur, et mater ambo- que filii regni paratis commodis nulla lite intercedente utuntur. Hic fides habetur regni sotiis, hic inuiolabile uiget fedus materni fraternique amoris. H§c illis omnia prestitit, qui

15 unanimes in domo habitare {fratres/ facit, Ihesus Christus dominus omnium. CUI IN TRINITATE MANENTI INMAR- CESSIBILE FLOR& IMPERIUM.

AMEN •.•

1. pr§miss§ A; premisse P; praeuenisse legatione(!) D. 3. factu AD; factu P (e/ Pertz). 5. certus D; ccrtius A; tertius(!) P; certior Pertz. 6. eius domini terre (!) P. 7. regnum om. P. debiturum(!) P- 9. correptus APD; conreptus Pe/'fø. nuntiosom.P. 10— 11. iussioni fratris P. 15. fratres addidi; cfr. Psalm. 132, 1. 13 — 18. Hic fides ..Amen om. P, pro omissis hæc scribens, quæ alii auctori debentur: His itaque fratribus concorditer regnanlibus mors media intercidit et regem Hardechnutonem vitalibus auris abstulit (cfr. Vergil. Æn. I, 387). Regem mater et frater maximo cum luctu honorifice sepe- liunt. Mortuo Ardechnutone in regnum successit Edwardus, heres scilicet legittimus, vir virium eminentia conspicuus, virtute animi consilijque atque etiam ingenij viuacitate preditus et, vt omnia breuiter concludam, omnium expetendorum summa insignitus. Non, ut dicil Pertz, in rasiira hæc scripla siint.

�� �