Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/443

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE ESKILLO ET PATRVIS EIVS 433

iocundum; el ego mensuram bonam el couferlam et coagi- tatam et supereffluentem dabo in horreum luum.« Quod cuni in fide sua firniiter promisisset, datis eciam fideiussoribus intercessoribus supiadictis, dimissus est tandem liber ad humana reuerti. Redditus itaque sibi cont'estim aperuit ocuios, o receptoque vsu loquendi surrexit et sedit in lectulo suo; mox- que in iubilum erumpens cepit clamare cum gaudio magno, dicens : »Benedictus deus! ego liberatus sum et amplius non ardebo! Gracias ago tibi, sancta dei genitrix virgo. quia liberasti me de incendio isto, et amplius non ardebo!« Videntes lo cuncti, qui aderant, adolescentem illum de mortis ianua reuo- catum ita clamantem et ita pre gaudio gestientem, mirati valde sciscitabantur ab eo tante leticie causam. Ipse vero per multum temporis spacium nil aliud dicere poterat nisi lantummodo : »Deo gracias, ego non ardebo, ego non ardebo!« 15 Et cum sepius illud repetissel, tandem conuersus ad illos, quid sibi accidisset, uel quid vidisset, per ordinem indicauit. Vnus autem ex ipsis, vir bonus et eruditus, hesitantem de visione adolescentem secrecius alloqui atque instruere curauit, dicens: »Scito prenoscens, futurum te esse magni nominis 20 virum et gradum maxime dignitatis in ecclesia sortiturum. Quera cum fauente deo adeptus fueris, oportet te in honorem dei et sancte virginis matris diuersorum ordinum cenobia quinque de tuo construere, in quibus iuxta mensnre tibi pro- posite racionem habeantur ad minus persone duodecim diuino 25 iugiter obsequio famulantes.« Hijs ille auditis interim tacuit; sed, quem res exitum habitura foret, semper sollicitus fuit. Porro in ipsa visione significatum est ei, tres illos venerabiles viros, qui pro eo intercessores extiterant, cum adhuc in carne degerent, eodem anno fore de mundo migraturos; quod eciam 30 celerius subsecuta mors eorum verum fuisse comprobauit.

II. Processu vero temporis, cum prefatus adolescens, etate pariter et sapientia crescens, iam in virum optimum pro-

1. mensuram bonam ctc, cfr. Luc. 6, 38. 4. tandem liber om. E (letus dim. est ad h. r. B). 6. in lectulo suo E; suo om. A; in lecto BM. 8. ego om. E, item omnia verba {9 — 10): Gracias .. non ardebo. 9. tibi ago B. 16. conuersus tandem E(M?). 22. adeptus AME; sortitus B. ob honorem B. 25. duodecim: nam modius bladi Parisius conlinet XII sextaria, alibi plura; vid. Ducangius. 27. quem res exitum h. f., cfr. Ruth 3, 18. 31. subsecuta AM; secuta E. 32. cum om. A. 32 — 33. etate . . crescens, cfr. Luc. 2, 'lO.

Script, hist. Dan. minores. 28

�� �