Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/444

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

434 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

fecisset, ordinante domino ad regimen Lundensis ecclesie, que Dacie metropolis habetur, assumptus est. Ae postquam iam- dudum prophetate sibi dignitatis culmen ascendit, iilico red- dendi voti sui tempus adesse cognouit, in quo sub quinque 5 generibus annone secundum interpretacionem voti sui diuer- sorum ordinum cenobia quinque se fundaturum regine celi deuouerat. Nactus igitur oportunitatem de remotis Galliarum partibus, ubi fontem religionis esse cognouerat, non solum quinque sed eciam plures spiritalis professionis conuentus

10 euocare curauit, inter quos eciam Cysterciensis ordinis duos conuentus obtinuit, vnum scilicet de ipsa domo Cystercij et alterum de Claraualle, quosque in optimis terre sue locis tamquam vites fructiferas, vinum iusticie germinantes, pasti- nauit. Vt enim semetipsum perfecte redimeret mensuramque

15 bonam et supereffluentem pijssime liberatrici sue, sicut pro- miserat, persolueret, quinque cenobiorum fundacione contentus esse noluit, sed alia atque alia tam de suo quam de aliorum fidelium dono studuit edificare. Dabat eciam operam pagani- tatis ritus, quibus adhuc ex magna parte terra illa inbuta

20 erat, radicitus exstirpare et Christiane discipline moribus omnes salubriter informare, superbientes et contempnentes vlcionis mucrone ferire. Ita denique zelo iusticie armatus noxia queque et supersticiosa eliminare et omnia saluti ani- marum profutura genti sue prouidere satagebat, ut a multis

25 retro temporibus nuUum in metropoli illa antistitem sedisse putemus, qui tantum in ecclesia dei fecerit fructum, quantum ipse fecit. Dominus autem, qui ob illius honorem et amorem cuncta faciebat, curabat voci ipsius dåre vocem virtutis; et quos hic anathematis vinculis innodabat, ipse terribili morte

30 multabat in tantum, ut adulterum quendam diuitem ae potentem, quem venerabilis sacerdos in cena domini publice excommunicauerat, in ipsa sacratissima nocte dominice resur- rectionis cum adultera et duobus filijs ex adulterio natis malignus spiritus crudeliter suffocatum ad inferos eternaliter

35 puniendum detraheret.

2. Ae A; At E. 3. reddenti A. 6. celi om. A. 9. spiritualis E. 12. Clareualle M. 13. germinare iusticiam, cfr. Isaiæ 61, 11. 25. retro E; retroactis B; vero A. 27. fecit ipse E. qui om. A.

�� �