Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/446

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

436 SCKiPTORE:S historiæ danicæ minores

amici sui, scribente sibi libellum de Iransitu eius domno Gaufrido, monacho Clareuallensi, qui notarius eiusdem sanc- tissimi abbatis non paruo tempore fuerat. Tune vero con- caluit cor eius intra ipsum, et in meditacione ipsius exarsit 5 ignis, vana, transitoria atque caduca reputans vniuersa, que hominis intentionem prepedire possunt a recto cursu, quo ad patrie celestis beatitudinem tenditur. Itaque commendans ecclesiam, cui laudabiliter prefuerat, deo et principibus terre, relictis parentibus et propinquis, notis et amicis, ipsique

10 patrio cespiti valedicens, exul egregius Claramuallem venit; sepulchrum beati viri, intimi quondam amici sui, visitauit, et ad sacratissimam ipsius tumbam viuere et mori delegit; ubi eciam sacre religionis habitum deo donante postmodum suscepit. Nec enim minus in defuncto quam olim in viuente

15 confisus est; quippe quem post mortem carnis verius viuere omnino non ambigebat. Quanto ergo ab ecclesiasticis et secularibus negocijs secrecius vacabat, tanto sanctius diuinis obsequijs intendere curabat: deuocioni sacre oracionis quotidie, ymmo pene continue, sollicicius inuigilare; pro suis peccatis

20 preteritis mirrham cordis contriti et spiritus humiliati deo offerre, et graciam superne benedictionis thimiamate pie com- punctionis enixius implorare. Quadam igitur vice, dum in oratorio suo solus consisteret, apparuit ei vigilanti et oranti quidam frater eins vterinus, qui olim defunctus fuerat, quique

25 hostili gladio trucidatus occubuit-et morte preuentus viaticum non accepit. Hic eciam, dum aduiueret, eundem archiepi- scopum aliquando iniuste offenderat, nec ei ante mortem reconciliatus fuerat per satisfactionem. Cumque venisset ante illuni, demisso capite suppliciter inclinabat ei, quasi de offensa

30 veniam postulans aut eciam oracionum suffragia flagitans. Stetit ergo aliquamdiu coram illo, nichil penitus dicens, nisi tantum humiliato capite calamitatem ae neeessitatem propriam innuens. Sed neque archiepiseopus quidquam loeutus est ei, quia pre timore et ammiratione nimia et mente turbatus et

1. scribenti A. eiusdem M. 3. Tune A; Tum E. concal- cauit(!) A; cfr. Psalm. 38,4^. 10. Clarauallem A. 12. sanctissimam M. tumbam ipsius E(M?). 19. peccatis suis E. 20. myrrham E; rairam A. 21. thymiamate E. 24. vterinu^ A, 25. viaticum, i. e. sacramentum. 28. reconfiliatus est A. 34. et mente A: et om. E.

�� �