Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/447

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE ESKILLO ET PATRVIS EIVS 437

sui minime compos erat. Verumptamen ex eodem mortuo nil aliud agnoscere poterat nisi solummodo caput et collum et summitatem scapularum; reliqua namque pars corporis ita ardere videbatur, ut nulla penitus in eo membrorum lini- amenta discernere posset, nec quidquam aliud cerneret nisi r> flammam, que totum eum occupauerat. Cumque aliquamdiu sic miserabilis apparuisset, tandem ab oculis eius sublatus est. Sed fraternam animam super angustia sua magno dolore conterebratam reliquit; qui eciam postera die veniens in capi- tulum monachorum multa missarum et oracionum inpendia lo pro eodem mortuo impetrauit. —

V. Verum, quoniam germani tanti pontificis mentioneni fecimus, nequaquam absurdum reor, si eciam duorum auun- culorum eius preciosam in conspectu domini mortern, quam mirabiliter gracia dei meruerunt, commemoremus. Non ;5 parum namque deuotas mentes in amorem Christi flammescere speramus, si eiusdem redemptoris nostri mira et vere iocunda clementia circa sceleratissimum peccatorem precordijs legen- tium insinuetur.

Igitur hij duo Iratres, ex preclarissimo Danorum sanguine 20 oriundi, inter terre illius proceres post regem videbantur sublimiores. Vnus autem ex eis, Eskillus nomine, iiomo bellicosus et carnali potentia tumidus, cum esset animo ferus atque terribilis, multum sanguinis fundebat et mala perpe- trabat innumera. Alter vero, nomine Sueno, vir sanctitate 25 vite perspicuus atque episcopus Wibergensis erat; qui eciam precelsi generis dignitatem elegantia morum atque preroga-

12. Verum: hine incipit in Exordio Magno distinct. III. cap. XXVI. In ABE hæc capitis inscriptio est: De felici consummacione duoruni peregrinorum sepulc(h)ri domini, auunculorum dom(i)ni Eskilli Dano- rum archiepiscopi (Danorum on7.A; Dan. archiepi o/n. E). 12 — 19. hæc omnia om. B; item Manrique (C), qui pro iis alia de suo substituit. 13. auonculorum duorum A; auunculus /?/c = patruus. 14. pre- ciosam . . mortern, ofr. Psalm. 115, 15. 20. hij om. B. sanguine Danorum B. 22. ex illis B. Eskilus E, ut solet. 24. terribilis vultu C. sanguinis E; sanguinem AC. 24 — 25. mala p. innu- mera A; mala inn. quotidie perp. EC; multa mala perp. B. 25 — 26. vir sanctitate vite perspicuus scripsi {malim tamen precipuus aut conspicuus); vir sancte vite persp. AE; sanctitate vir persp. B; sanctæ vitæ vir persp. C. 26. Wybergensis B. 27. dignitatem AC; nobilitatem E. morum elegantia C.

�� �