Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/448

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

438 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

tiua virtutum longe superabat. Hic itaque, germani sui animam sincere in Christo diligens, sed tyrannicam eius vitam vehementer abhorrens, studebat eum frequenter secrecius arguere et, ut a suis prauitatibus resipisceret, ammonere. Sed

5 cum parum in huiusmodi pia intentione proficeret, quadam die, colloquentibus eis adinuicem, suadebat ei venerabilis presul, ut accipiens signum dominice crucis Iherosolimam proficisceretur. lUe vero respondit, se hoc nullo mode facere posse, nisi secum pergeret ipse, qui consilium dabat. Quo

10 audito, fidelis et verus amicus gratanter accepit, seque, quod petebat, facturum in continenti spopondit, mallens utique periculis ae laboribus tantis se ipsum exponere quani fratris animam de ore leonis non liberare.

VI. Inposito itaque sibi signo sancte crucis Iherosolimam

15 pariter abierunt. Quo prospere peruenientes gloriosum domini sepulchrum ipsumque viuificum lignum sancte crucis, in qua sålus mundi pependit, cum magno pietatis affectu adorauerunt. Dehinc cum cetera sancta loca deuotissime visitando, venerando atque adorando peragrarent, venerunt ad quendam locum non

20 longe ab Iherosolima situm, qui Pater Noster ab incolis nun- cupatur, eo quod dominus noster Ihesus Christus in ipso loco dicitur discipulis formam orandi tradidisse et eandem ibidem oracionem composuisse. Erat autem ibi ecclesia parua, vili schemate constructa. Cum ergo predicti peregrini cognoscerent,

26 hunc esse locum, vnde fons oracionis, saliens in vitam eter- nam, de ore filij dei primitus erupit et ad inbuendum fidelium corda per vniuersas mundi partes cum tanta benedictionis affluentia diriuatus est, tune et ipsi, ingredientes oratorium haurientesque de fonte saluatoris pietatis et confidentie spiri-

��2. syncere C. cristo A. 4. et a suis pr. ut r. admonere C. 7. iherosolimam AB; lerosolymam E; Hierosolymam C; item fere in sqq. 11. spospondit A. mallens A; malens EC. utique C; itaque A; om. E. 13. de ore leonis: Timoth.II, ^,17. H — 15. Inpo- sito. . abierunt om. E. 19. queradam A; ad locum quemdara C. 20. nuncupatur A(B)E; nominatur C. 21. noster liiesus om. A; noster om. E. 22. orandi formam C. 22 — 23. eamdem orationem ibidem c. C. 23. ecclesia AC-, ecclesiola BE. 24. scemate A. 25. saliens in v. e.: euang. loann. 4, 14. 26. inbuendum A; imbuenda EC. 28. deriuatus EC. tune AE; tum C.

�� �