Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/449

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE ESKILLO ET PATRVIS EIVS 439

tum, oracionem de corde puro fuderunt ad dominum, obse- crantes, ut sibi peccata dimitterentur et ab omni malo libe- rarentur. Nec defuit eorum votis superne clementie respectus, quemadmodum rei declarauit euentus.

VII. Nam cum protinus venientes ad fluuium lordanis 5 vnda illa sacrata potati essent atque perfusi, vnus es eis, magnus videlicet ille peccator Eskillus, magnifice de miseri- cordia dei presumens et effundeiis animam suam in oracione, clamauit ad dominum et dixit: »Deus omnipotens et demens, esto propicius, obsecro, michi peccalori, et ne despicias lo animam qualiscunque serui tui, quam de profundo malorum eduxisti et post tanta scelerum meorum naufragia ad portum penitentie misericorditer adduxisti! Et nunc, domine deus, suspecta est michi valde fragilitas mea et dudum inolita peccandi consuetudo, multumque timeo michi a memetipso, 15, ne forte, reuersus ad patriam, blandiente rerum prosperitate, peccati quoque materia illiciente, ad pristinas meas prauitates relabi compellar. Proinde, pijssimi pater, qui diues es in misericordia omnibus inuocantibus te, si bonum videtur in oculis tuis et ita saluti anime mee expedire cognoscis, precor 20 indulgentissimam benignitatem tuam, ut, absoluto iam voto peregrinacionis huius, absoluere me digneris a vinculo cor- poris istius solutumque pariter a nexibus peccatorum iubeas duci in refrigerij locum.« 

VIII. Oracione vero completa cognouit ilico vite sue ter- 25 minum instare, suumque desiderium mox a Christo esse complendum. Vnde, perceptis sacramentis, valedixit eadem hora germano suo ceterisque, qui simul aderant, et protinus

in sancta confessione reddidit animam.

O incomprehensibilis clementia saluatoris nostri dei! Nonne 30 tibi videtur in peccatore isto prodigi illius filij, qui deuorauit

1. de corde p. orationem C. 2. dimitteret C. 4. declar. rei euentus C. 9. Domine omnip, C. 10. esto prop. mihi, obsecro C; cfr. Amos 7,2,- Luc. 18,13. 11. animam meam BC; cfr. Reg. IV, 1, 13. 12. eduxisti ABE; adduxisti C. meorum AEC; nostro- rum B. 15. multumq. mitii timeo C. 17. alliciente C. 18. qui diues es etc, cfr. Ephes. 2,4; Rom. 10,12. 19—20. in oculis tuis sæpe in Vulgata. 20. anime om. B. 24. introduci B. in refri- gerii locum, cfr. Psalm. 65, 12. 25. illico C. 29. reddit B. 30 — p. 440,13 om. B; item C, alia de suo substituens. 31. prodigi illius filii: cfr Luc. 15, 11 sqq.

�� �