Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 35

(MCXXXVII. Tenebre fuerunt in Quadragesima per totam Daciam. Addit. rec.)

MCXXXVIII. Mortuus est Ascerus archiepiscopus. Electus est Eskillus episcopus.

MCXXXIX. Ericus Emunæ interfectus est {Addit. rec: in 5 Jutia) a Plogone Nigro. Cui successit nepos eius, videlicet Ericus Lamb.

(MCXL. Olaus filius Haraldi rebellauit in Ericum regem. Addit. rec.)

MCXLII. Bellum fuit inter Ericum Lamb et Olauum, lo filium Haraldi, duodecies in anno uno, et semper fugit Olauus.

(MCXLHI. Olaus occidit Rikonem episcopum Roskild. in Ranløse. Addit. rec.)

MCXLHI. Olauus filius Haraldi interfectus est. Eodem anno claustrum Aluastrum in Suecia fundatum est. De eo 15 ita legitur in libro 'De Exordio Cistertiensis Ordinis': »Volens sanctus Bernardus in populis aquilonarium partium, sicut et in ceteris gentibus, aliquem fructum habere, petente religiosa femina regina Suecie conuentum fratrum ad partes illas direxit. Cumque monachi et conuersi, qui ad hoc denominati 20 fuerant, ut hominibus rudibus et indomitis formam religionis et discipline traderent, nimio merore consternati precibus, quibus valebant, agerent, ne tanti patris presentia carituri ad exteras et barbaras mitterentur regiones, sanctus abbas respondit: »Quid est hoc, dilectissimi fratres, quod facitis? 25

1. Ten. erant H. 2. Daniam H. 3 — 4. et electus est Eschyldus H. 6 — 7. nepos eius Ericus, qui cognoniento Lam vocabatur H. 8. in addidi {in H man. alia corr.: Erico regi). 10. Lam et Olaum H. 11. xii'^^ .. Olaus H. 12 — 13. Hoc additamentuin non håbet H. 14. Olaus H. est om. H. 15. De quo H. 35,16 — 38,2: Narra- tionem auctor noster, ut solet, in breuius redegit, maxime in extrema parte, ubi etiam multa mutauit; plenam narrationem ex Distinct. IV. cap. XXVIII eius operis, quod 'Exordiura Magnum Ordinis Cister- ciensis' inscribitur, quod in Tom. 1. Bibliothecæ Patrum Cistercien- sium Bertrandus Tissier anno 1660 Bonofonte publicauit, Arnås Magnæus in sua huius Chronicæ editione p. 92 — 100 apposuit, simul codice quodam ex bibliotheca Electoris Brandenburgensis usus. Ex Arnæ et ipsius Tissieri editionibus quædam ad textum Chronicæ corrigendum pertinentia, littera A notata, hic adfero; ceterum notandum est, in Exordio ipso Aluastri nomen non reperiri. 20. cognorainati S {non H). 23. agunt H. 25. dulcissimi fratres codex Brandenb.; verba Quid est .. facitis om. ed. Tissieri.

3*