Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

36 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

Utquid irrationabilibus fletibus et precibus affligitis animam meam? aut numquid voluntatem meam et non potius volun- tatem dei, cui omnes obtemperare debemus, sequor in hoc negocio?« Erant autem posita coram eo vestimenta et vasa 5 sacra ceteraque utensilia ad ministerium diuini officij per- tinentia, que ijdem fratres, qui mittendi erant, secum ferie debebant. Volens itaque certos eos reddere, quoniam a domino egressus esset sermo, eleuauit peluim, que ad reci- piendam aquam sacerdotis manibus fundendam deputata erat,

10 et digitum fundo eius imprimens dixit: »Ecce! hoc vobis erit signum, quod spiritus domini miserit vos.« Mirum vero in modum rigor et inflexibilitas eris teneritudini digiti eius cessisse visa est, adeo ut, cuius quantitatis sacer articulus fuerit, usque hodie liquido valeat dignosci. Quantum autem

15 intus cessisse, tantum foris equahtatem excessisse videtur. In testimonium enim tanti miracuh eadem peluis in secretario domus, quam tune pater sanctus ordinauit, summa cum reuerentia seruatur. Porro predicti fratres, videntes per- spicuam diuine gratie presentiam adesse, slimulos edacis

20 tristicie reprimentes gauisi sunt; et licet remotissimas et in ultimo cHmate aquilonaris brume abstrusas nationes non sine quodam horrore spiritus adire possent, tamen eandem gratiam dei, meritis et precibus sancti patris sui interuenientibus, se comitaturam presumebant. Erat vero inter ceteros adolescens

25 quidam bone indolis et columbine simplicitatis, Gerardus nomine, qui impatientius alijs dolens cum lacrymis dixit ad virum dei: »Beatissime pater, ego miserabilis iuuenculus

2 — 3. vol. domini H. 4. coram eo posila A. 4 — 5. vasa sancta H. 5. diuini operis H. 6. idem H. 7. eos om. S {non H). quoniam MA; quomodo H. 7 — 8. a dom. egr. e. sermo: Gen. 24, 50 al. 10. deprimens H. 11. vero om. A. 12. eius A; om. MH. 13. ita ut H. articulus sacer H. 14. fuerit AH; fuit M. valeat A; valet MH. dinosci M. autem om. S. 15. intra HS {in H corr. ex in), pro excessisse H in marg. exeepisse(!). 16. enira A; om. MH. 17. sanctus pater H. 18. fratres AM; sapientes H. perspicuam AM ; per spiritualem H, sed per postea est deletum ; spiritualem S.

21. clymate H. abstrusas Arnås ex A; obstrusas C; obtrusas H.

22. potuisse(n)t H. 22 — 23. gratiam domini, monitis H. 23. sui M; suis H; nostri A. 24. præsummebant H; pia contidentia præ- sumebant A. 25. bone MH; honeste A. Gerhardixs codex Brandenb. 26. lachrymis S. 27. virum domini H.