Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/468

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


458 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

memorie posterorum digna laude Iraderentm-, mihi, quamquam inscio et elingui, precipiendo commendare uoluistis, ut ea stilo exarante, prout diligentius possem, explicarem. Sed materie quantitas sua magnitudine ae dignitate ingenioli mei 5 paruitatem excedit; que nemjoe peritorum studia uincit. Verum- tamen aggrediar, fretus auctoritate precipientis, quia negare non audeo, quicquid dilectio uestra preceperit, hac siquidem condicione preposita, ut meorum emulorum morsibus non exponar incorrectus, et, quicquid incompositum uel inordi- 10 natum manus rodentis inuenerit, non presumptioni mee sed precepto mandantis imputetur.

��PROLOGVS.

��S.

��Ouperfluum reor nouarum rerum euentus inculto sermone depingere, cum sint innumera, licet quadam uideantur anti-

15 quitate uetusta, que, dum nostro recitantur auditui, recentem semper ingerunt nostre memorie dulcisonam suauitatem, presertim cum illarum rerum materia, secundum sue differen- tiam qualitatis, uel sit admiranda pro miraculo uel pro digni- tate iustissima ratione ueneranda, ut uetus nouumque Testa-

20 mentum, uel etiam ob decorem ornatioris eloquentie affectanda, ueluti philosophorum poetarumque opinata commenta. In

3. stilo fere semper MA; stylo hic et sæpius S. 4. ingenioli mei, cfr. Vol. I. p. 122, 5. 5. nepe archetypiim habuisse credo; non M^S contra sensum; in marg. corrector {ut vid., J. Kirchmann) adnotauerat: forte etiam {ut'habet K), sed postea ab M^ {editore B. C. K.) et non et forte deleta sunt\ in A legitur: quæ non forte, etiam peritorum. veruntamen sæpius codd. 6. fretus h. 1. = commotus. aucthoritate S, et omnino in horum verborum, q. s. au(c)t(^h)or et auctoritas, scribendorum ratione licenter variatur. 7. siquidem particulam sæpius insolito modo auctor noster usurpat; h. 1. scilicet significare videtur, ut p. 459, 10; 461,27; 463,20 al; etiam-. pro nam (enim) aliis locis {ut p. 460, 9) dicilur. 8. conditione plerumque codd. proposita S. 8 — 9. ut .. incorrectus: mandat igitur auctor domino K., cui librum suum transmittit, ut, si quæ in eo mendosa inuenerit, ea ante, quam publicetur, corrigat et emendet. 11. post imputetur in O est: Explicit Epistola. 12. Incipit Prologus O. 13. reor O, sed reur (remur) in archetypo fuisse credo, cum ex seqq. (p. 459, 16 seqq.) appareat ipsum auctorem non prorsus hane senten- tiam probare. 20. affectanda, i. e. studiose et iucunde legenda. 21. opinata commenta, i. e. famosa et celebria scripta.

�� �