Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/469

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 459

plerisque tamen ista conueniunt, ut sit materia miraculosa dignaque relatu {aut) rationabili ueneratione affectabilis et/am rhetoricis fucata schematibus. Quedam uero simplici et impo- lita narratione prolata delectant et cor audientis afficiunt, rfum nec sint mhonesta plurimum nec deformiter abhorrenda, ut 5 sunt quorundam carmina poetarum, quos Virgilius urbana irrisione denotat, dicens :

Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Meui, Atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos.

His siquidem me similem fore redarguo dignumque risu, lo qui neque hac neque simili motus inuectione a proposita scribendi cupiditate reprimebar; supradictarum itaque quali- tatum diuersas uarietates meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar, non tam presumptione temerarius quam geste rei cupidus commendator, licet facultas elegantioris 15 facundie paruitati mee non suppetat, Attamen de his quam- quam \loqui) superuacaneum emuli estiment, silendum non

2. aut addidi, ut partitio hic f'acta superiori (in p. 458, 18 sq.) responderet. etiam (et^) scripsi; et O. 4 — 5. dum n. s. ihonesta scripsi; cum n. s. honesta O, praue; nam carmina illa, quæ in seqq. designantur, et materiam inhonestam et formam abhorrendam habebant. 6. carmina om. K. Virgilius: in Ecloga III, v. 90 sq. Obtrectatores Virgitii erant Bauius malus poeta et Mæuius etiam peior, quorum lectio nemini plus conferre poterat, quam si aut vulpes pro bobus ad arandum tungeret aut hircos mulgeret. Post versus Virgilii O håbet: Hæc figura vocatur Asteismos (S male: Asterismos), sed in M postea corrector hæc verba uncis inclusit; nota scilicet marginalis fait ad verba urbana irrisione pertinens, quam librarius aliquis inscite in textum receperat. De schemate asieismi, quod cum ironia et sarcasmo quandam håbet cognationem, conferatur v. c. Quintiliani lib. VIII, 6, 56 sq. 10. me similem om. S. fore, scil. æmulorum meorum iudicio. redarguo O; malim tamen redargui (= mihi obieci). 12 sg. supradictarum etc. : his verbis subobscuris auctor significare videtur, se meditatum esse ae temptasse, si forte opus suum ad egregiorum illorum scriptorum normam, quæ superius (p. 458, 17 — 21) nominauit, elaborare et conformare posset; et vestigia sane eiusmodi meditationis haud pauca in eius libro apparere concedendum. est. 13 sq. meditatus .. exerci- tabar, cfr. Psalm. 76, 7. 16. quanquam M^ in marg. M addidii, fort. de sua vel potius de aui sui coniectura. cum etiam in S postea Steph. in marg. adiecerit; A in textu håbet, item K, sed uncis inclusum; utut est, quamquam per se aptum videtur, ita tamen, si præterea loqui inseritur.

�� �