Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/471

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 461

regno preualere«. Non remotis tantum regionibus, immo domestica cohabitatione probatur, iudicium dei omni pace remota propinquare-, qiiia nec pater filio integritatem fidei nec matri filia naturalem afFectum inuicem seruare noscuntur, Vt ergo peccatum mundi, suo termino incumbente, puniatur, 5 multis illusionibus, uti dignum est, confunditur. Non est enim ulla personarum differentia nec etatum reuerentia; sexus quoque nullus nuUaque \est} professio, quin omnes, quantum poterunt, nitantur contra uetitum. Amoris denique dei nuUa remansere uestigia; ueritas non reuersura longe peregrinatur lo a seculo; appetitus uitiorum, omni submota uerecundia, uehe- menter inualuit; et contra prime tabule secundum mandatum, ubi deus homini proximum sic ut se ipsum diligendum precepit, homines in contrarium uersi odio malignante con- surgunt. Pudicitie locus non est, regnante luxuria, \que} 15 ubique diffusis sordibus pene totam humani generis massam «orrumpendo fedauit. Sacerdotes dei simonia maculans reddit inglorios, et sacre fidei puritas errorum impietate turbatur. Quid multa referam extra propositum euagando, cum possim breuiter totum corpus Christi, quod est ecclesia, prophetica 20 sententia corruptum et contaminatum demonstrare? »Omne €aput« inquit »languidum est et omne cor merens; a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas.« 

Caput II. : Quod propter uniuersalem transgressionem ciuitas dei Hierusalem, habitatoribus trucidatis et in captiuitatem ductis, a 25 paganis inhabitatur.

Vniuersorum siquidem impietate seuiente, uniuersali quodammodo plaga percutimur; quia, quod omnium erat €ommunis gloria, decus et ornamentum, factum est singulis

1. imo fere semper codd. 3. fidei scripsi; fidera O, ante quod M^ et A et inserunt. Fieri potest, ut auctor in his locum Ouidii ex Metam. I, IH sqq. ob oculos habuerit. 4. nec MA; ne S. 6. illu- sionibus, /. e., opinor, probrosis erroribus. 8. est addidi. 9. nitun- tur O, correxi\ niti contra (= in) uetitum, cfr. Ouid. am. III, 4, 11. 12. contra . . mandatum: cfr. Leuit. 19, 18; Matth. 22, 36 sqq.; Marc. 12, 28 sqq. 15. quæ in marg. add. M^ {ut K), de coniectura aui sui, nam in A est: f(orte). quæ, et om. S. 19. præpositum M. 20. corpus . . ecclesia : Ephes. 5, 23 sqq. ; Coloss. 1, 18. 2i. 20—21. pro- phet. sent.: Isaice 1, 5 sq.

�� �