Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/472

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

462 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

opprobrium sempiternum, nisi uirtute diuina reparetur, quod peccatis nostris exigentibus dissipatuni est et destructuni. Fiebilis ille casus et scandalum intollerabile Christianorurriy quod nostris dolemus accidisse temporibus, omnium in Christo

5 credentium corda turbauit, quod Hierosolyma uidelicet, reli- gionis Christiane principium et natale solum unigeniti filii dei, que, presentia humanitatis Jesu Christi et miraculorum eius gloria, que gessit, sanctior illustriorque cunctis regionibus,^ eminentiori dignitate poUebat, eiecto, immo trucidato, populo,

10 cuius est dominus deus eius, populo, quem elegit in hereditatem sibi, paganorum inhabitatione fedatur. Denique Dauidicum illud uaticinium lamentabili merore permixtum iam completum cerni- mus supra quam quod legimus: »Polluerunt templum sanctum tuum etc.« leremias quoque presentialiter lamentatur, dicens:

15 »Vie Sion lugent, eo quod non sint, qui ueniant ad solemni- tatem.« Cuius, uel saxei, hec audientis fundamentum cordis non concutitur, ut prorumpat in lachrjmias et singultus? Cum igitur hec mala principium sumerent, ut proditio fieret ciui- tatis sancte, infidelitas a suis ciuibus sumpsit exordium; quia

20 nemo peior quam domesticus inimicus. Nec f subito latere mundum potuit, quod in medio mundi agebatur. Flamma enim ignis iniqui fumum horridi rumoris ad uniuersa circum- quaque regna diffundebat; et subito Romanani sedem non latuit, quicquid transmarinis partibus uirtus pagana contra

25 diuine institutionis religionem nitebatur. Quid igitur ageret caput corporis, amputatis decentioribus membris, nisi medi- cinam querere curationis?

3. intolerabile MA. 9 — 11. populo . . sibi: Psalm. 32, 12. 10 — 11. in her. sibi [sj O, sed s del. M^; in her. sibi sanctam KL^ sed verbi sanctam in O nullum est vestigium, nec in Psalm. 1. L legitur. 11 — 12. Dauid. uat. : Psalm. 78, 1. 13. supra quam = magis {vel peius) etiam quam. 14. etc. om. S. leremias: in Threnis 1, i. 15. Væ, Sion, 1. (!) S. 17. lachrumas MK. 19. sum- sit MA, et sic sæpius. 20. domest. inimicus: cfr. Michæ 7, 6; Matth. 10, 35 sq. subito O, quod h. 1., ubi diutius expectandum erat, corruptum esse videtur; fort. ex v. 23 hue irrepsit. 26. caput corporis, i. e. dominus apostolicas, caput ecclesiæ. Hierosolyma a Saladino capta est postridie Kai. Octob. anni 1187 ; tristi hoc nuntio concussus Urbanus papa III. mortuus est a. d. XIII. Kai. Nouemb., cui sequenti die successit Gregorius VIII., qui dies tantum LYII sedif,. usque ad diem XVII. Decemb.

�� �