Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/473

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 463

Caput III.: Exemplar epistole domini pape ad omnes reges et principes orbis terrarum pro necessitate terre Hierosolymitane.

V><onuocato mox concilio decreuit in uniuersas mundi partes legationis huius nuncios destinare, scribens cunctis lamentabile carmen et uerba hane summam continentia : ^

»Gregorius, seruus seruorum dei, uniuersis regnis et regibus et regnorum principibus cum plebe subdita Salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam diuina patientia ine quasi mutum et minus sollicitum speculatorem domui sue constituerit, ut, si uidero super ciuitatem domini munitam lo hostes irruere, clamare non desinam (secundum illud prophe- ticum: »Clamare ne cesses!«), clamabo uim patiens in amari- tudine anime mee, stimulante doloris angustia, quod immanem tristitiam afferet audientibus; et cum hec nostra scriberetur epistola, lachrymarum profusio paginam stillando maculauit, 15 eo quod fama flebilis uultum diuine serenilatis aduersus sanctam ciuitatem Hierusalem et patriam Jesu Christi in furorem conuersum nunciauit. Nec immerito: in quo enim diuinam clementiam humana malitia non offendit? Vniuersalis siquidem excessus uniuersahter meruit flagellari in tantum, 20 ut sepedicta ciuitas sancta, destructa munitione et pollutis edibus sacris et in captiuitatem et mortem deductis habita- toribus, ab immundis gentibus, nemine iam renitente, possi- deatur. lam antiquus ille Nabuzardan coquinam profanationis

3. consilio M^. 5. lamentabile carmen: Statii silv. V, 3,1. et verba hane AM^ {vel potius Joh. Kirchm.); et ve {ex compendio v ortum) hane M^S. Auctor noster ex parte saltem litteras papales, quæ num etiamnunc exstent nescio, suis verbis reddidisse videtur. 6. dei errore om. K. 6 — 7. et . . et MA; ae . . ae S. 8. Qm aut Q^m M^ {— Quoniam); Q^m S; Quam A; Quum in marg. M^ et inde K. 9. quasi mutum et m. sollicitum (= timidum) spec. domui sue, cfr. Ezechiel. 3, 17 (9. 26). 10 — 11. super .. irruere, ofr. Psalm. 47, 9 {ex quo loco fort. uirtutum pro munitam scriben- dum est); Judic. 9, 33 al. 11. illud propheticum: Isaiæ 58,1. 12 sg. clamabo .. anime mee: lob. 19,7; 10,1. 15. lacrimarum h. 1. M, et omnino lac(h)riraa, lac(h)ryma etc. varie scribitur in codd. 24. Nabuzardan : de hoc principe exercitus Nabuchodonosoris, qui Jerusalem regis iussu deuostauit, vid. Reg. IV, 25, 8 sqq. et leremiæ 39, 9 sqq., 52, 12 sqq.; cum eo comparatur Saladinus, cuius crudelitas valde exaggeratur, quasi fuerit Polyphemus aliquis aut simile monstrum fabulosum.

�� �