Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/474

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

464 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

sue, remotis altaribus, construere non ueretur; håbet namque humanam carnem, nimietate crudelitatis sue mactatam, abun- danter coquere, quia repertus non est, qui sanctorum san- guinem, qui in circuitu Hierusalem effusus est, sepeliret. Audiat 5 siquidem orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo, qui- que terrigene et filii hominum simul in unum, diues et pauper, audiant, et uicem Christi doleant et memineiint se debitores redemptionis sue, nec paliantur iniuriam Christi fore diutius inultam. Et qui se pro nobis rediinendis incunctanter

10 dedit in mortern, mortern autem crucis, nos uersa uice ipsum ponamus exemplum, pro Christo animam dåre non dubitemus; quia, qui preciosio em facit animam suam Christo, Christum non meretur.« 

Hee et aha quamplurima pagina continebat apostolica,

15 exhortans singulos, confortans uniuersos. Nunc autem ad ea, que in Dacia super hoc lachrymabili negotio gesta nouimus, uertamus articulum.

��Caput IV. : Quod regem Danorum Kanutum, Othonie cuni omnibus episcopis et regni principibus curiam tenentem, de destructione 20 terre Hierosolymitane lamenlabili dolore rumor affecerit.

Ilex Danorum illustris et nobilis, Kanutus, Waldemari regis filius, Othonie constitutus circa Natiuitatis Christi solemnitatem curiam conuocauerat, mandans omnibus regni sui principibus, episcopis uidelicet et officialibus et pruden- 5 tioribus cunctis, ad predictam ciuitatem omni occasione omnique mora submota conuenire, forte de suorum aliquid negotiorum acturu occupationibus (— quia nusquam terrarum mala deficiunt, que molestant, immo semper, nisi euellantur, succrescunt — ): cum ecce repente superueniunt nuncii a sede

1. tiabet O, sed havet (= cupit) corr. M^. 3 — 4. repertus.. sepeliret, cfr. Psalm. 78,3. 4 — 7. audiat .. audiant: Psalm. 23,1; 48, 2 sq. 5. siquidem h. 1. = igitur, ut infra quibusdam locis. quique = emnes. 10. mortem .. crucis: Philipp. 2,8. 11. et ante pro add. K, præler necessitatem. 12. precios. facit an. suam: Aet. apost. 20,2'4^. 17. articulum = digitum, manum. — 18. Danorum h. i om. O, sed håbet superius E. 20. malim lamentabilis, ad rumor relatum. 25. occasione fort. = causa impediente; cfr. p. 440, 32. 27 — 28. nusquam t. m. deficiunt prouerbium metricum esse videtur aut locus ex aliquo poeta sumptus.

�� �