Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/475

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 465

apostolica directi, hec, que supra diximus, in conuentu omnium referentes. Quod rex audiens et uniuersi considentes in profusionem lachrymarum et suspiria resoluuntur, ut peni- tus omnes obmutescerent, nec ualeret quispiam responsum dåre narrantibus, tristitie magnitudine cunctos absorbente. 5 Tandem in se reuersi, resumpto spiritu, ruperunt silentium ; <juia sic fieri frequenter assolet, audita insolita rerum magna- rum nouitate. Quis autem illorum his tam magnificis tamque tristibus nunciis respondere debuisset, uix inuenfum est, donec se inuicem confortantes animarent. 10

��Caput V.: Quod Esbernus, frater Absolonis archiepiscopi, pro-

bilates et gesta raaiorum commemorando plures ad iter Hieroso-

lymitanum animauerit.

��E,

��d ecce uir, nomine Esbernus, frater Absolonis archi- episcopi, magne prudentie magnarumque opum, habens multam 15 in conspectu regis et principum fandi gratiam, cogitata facul- tate perorandi, quid cunctorum animo affectuosius insedisse potuisset, surrexit; et faciliter nacta ioquendi licentia sic exorsus ait:

»Litteris apostolicis summique pontificis nunciis reuerenter, 20 uti dignum est, inclinamur; sed quia luctuosam continent querimoniam de Jesu Christi contumelia, omnium corda Christum diligentium uertunt in stuporem. Nihilominus tamen, ut decet, paterne sollicitudini grates debitas agit Christianitatis uniuersitas; quia, sicut in capite corporis sedes est rationis et 25 scientie, ita et in capite sancte matris ecclesie, id est Aposto- lico, totam consistere summam consilii non ambigimus. Quic- quid ergo diuina gratia sue dignatur reuelare prudentie, hoc

2. confidentes O, sed corr. M^. 5, tristitie . . absorbente, cfr. Corinth. II, 2,7. 6. resumpto spiritu: ludith 13,30. 8. magnificis certe mirum esi; aptiiis esset magnis. 9. inuentum scripsi; inuentus O, sed sic antea Qui, non Quis, dici debuit. — 11. Absalonis E. probitates = virtutes. 14. Et ecce v. n.: Luc. 23, 50 al. 15. magna- rum (om. que) S. 16. cogitata vix rede håbet; scribd. vid. cogitans. 19. exorsus ait: scilicet totam Esberni orationem auctor noster ipse composiiit; nec ipsum Esbernum talia, qiialiap. 466, 6 — 12 profenintnr, rege præsente dicere potuisse cerium est. 20. literis fere semper O {in archetypo fuit Iris). 21. inclinamus O, correxi. 22. de. con- tumelia scripsi:^ et . . contumeliam O. 28. dignetur S.

Script, hist. Dan. minores. ""

�� �