Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/476

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

466 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quasi de capite deriuetur in meinhra, ut benedictionem conse-^ qui mereamur. Hee illis responsa sufficiant; nunc denique, dilectissimi, ad nos commonentes uerba uertamus. Patres nostri priores meruere tempora meliora, fertilitatis scilicet ae 5 tranquillitatis, quia in eis iustitia et ueritas obuiauerunt sibi. Horum uero dierum uolumine fraus et uiolentia regna mode- rantur; adulatores et hypocrite colla regum et regni principum complectentes stringunt, et per eos officia cuncta mutuantur iuxta illud poeticum irridentis prouerbium: »Quod non dant

10 proceres, dabit histrio«; qui autem ob uirtutis meritum fallere indignatur, non solum nullam meretur gratiam, uerum etiam detrectatorum morsibus laniandus exponitur. Quicquid ergo uitiosum et uirtuti contrarium esse perpendimus, celerrime relinquamus, et turpia inhonestatis abicientes, quos habuimus,

15 patres imitemur! Que {enim} regna queue patria antiquorum Danorum gloriosa tropea non predicant? Si Greciam consulis, nostrorum audacia se defensari clamitabit. Longobardiam, si uis, interroga, et statim sui nominis proprietate se deuictam a nostris non celabit; appellantur enim, sicut notissimum est^

20 Longobardi, id est: 'longam barbam habentes', eo quod anti- quitas nostri habitus, eum eos uinceremus, more leonum gez-nobadiam producebat; qui paternam consuetudinem imi- tantes nomen hereditario iure possederunt, Romanamque fortitudinem terror gentis nostre concussisse dignoscitur. Per

25 Normanniam, quam uastauimus, reuertamur ad Angliam et Norwagiam ; {inde) regirantes ad orientem mentionem faciamus de Finnis {et) Sembis, nihil de Sclauia relinquentes, a termino, qui dicitur Hel, usque ad uastam solitudinem, que coniungit

1. in mbra scripsi; in barbam O ridicule. 5. iustitia .. sibi: Psalm. 8^, 11. 7 — 8. colla slringunt: Genes. 33, 4. 8. mutuantur = venalia præbentur et emuntur. 9. prouerbium: Jauenal. sat. VII, 90. 9 — 10. dant pauperes(!) S. 14. abijcientes O, ut soleni in eiusmodi compositis. 15. enim (.n.) addidi. patria = terra. 16. trophæa S. 19. enim om. S. 22. gernobadiam scripsi (/. e. mystacum prolixitatem ; uid. Ducang. s. v. grani; g(u)ernon in antiquo Gallico significat moustache); gemobodiam O. 26. inde (in) addidi. 27. et addidi. 28. Hel: »Est Heylo siue Hel(l)a ad oram Baltici maris in Prussia occidentali, non longe a finibus Pomeraniæ« adnotat Langebek. Sitiis est hic loens in extrema parte promunturii, quod in sinum Danzigicum excurrit. uasta solitudo: significatur saltus paganorura Isarnho, quem vocat Adam. Brem. IV, 1..

�� �