Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/477

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEKOSOLYMAM 467

Sclauiam, Holsatiam atque Daciam ; et sic pene totum orbis circulum feroci audacia peruagantes sue subdidere dicioni. Hee autem horrenda pericula mortesque multiplices non diuine religionis intuitu sustinentes, sed dilata/ide farne nominis sui, perpetuam gloriam meruerunt. Non ergo simus 5 peripsima hominum et crimen inferamus adepte dignitati; immo uer/amur a seditione ciuium ad maiora et utiliora certamina: forte nos expectat gloriosus de tyranno triumphus. ludicia enim dei abyssus multa; et si humanam latet ceci- tatem, diuine prouidentie rationem non obscurat, quo exitu lo hec dei sustinentia terminetur. Simus in sorte sanctorum et communione laborum; qui non ualet corpore, rebus opem conferat laborantibus, ut participes sint in premio, qui non sunt dispares in uoto.« 

Hec ille uir concionabatur in publico. 15

��Caput VI.; Quod quindecim de nobilioribus primo iler predictum

se suscepturos iuramento flrmabant, sed insidiis hostis antiqui

emnes preter quinque a proposito resilierunt.

Ooluto tandem concilio conuenere uiri pauci, numero

quindecim, quorum deus specialiter corda tetigerat, ut famili- 20

ariori discussione rem examinarent, quo modo uel qua uia

quoue aditu, quod mente conceperant, opere parturirent.

Sed res ardua consilio magno et multis egebat opibus, quia

nihil per se, nisi armati multitudine, facere potuissent. Decre-

uerunt igitur uerbum istud diuulgandum in placitis, predi- 25

■ ' « ' ■

2. ditioni plerumqiie O. 4 — 5. sed dilatam de famæ nominisque perpetui O, correxi (in A adscripta est coniectura dilatande ; in marg. K: forte dilatando; in S textum corruptum esse Steph. siglo quodam notauit). 6. peripsima A; pipsema M^; pipsema M^ et in marg. peripsema; pipsima S, quod Steph. notauit; Græcum est verbum 7isQ!ipr,fiot, ex Corinth. I, 4, 13 petitum, ex quo loco fort. etiam omnium pro tiominum scribd. est. et O, sed malim: nec vel et non; cfr. Machab. I, 9, 10: et non inferamus crimen gloriæ nostræ. 7. imo u'^tamur scripsi; moueamur O. 9. ludicia .. multa: Psalm. 35, 7. 10. obscurat hic insolito modo pro latet. 11. in sorte sanctorum, cfr. Aet. apost. 26, 18; Coloss. 1, 12. — 20. quorum ..tetigerat: Reg. I, 10,26. 23. et multis egebat K; mullis egebat et O. 25. uerbum i. d., cfr. Matth. 28, 15 (Esdræ II, 8, 15). post placitis S solus håbet interpretamentum : id {pro .i. = id est) foris publicis; in marg. M alia manu, non Joh. Kirchmanni, ut vid., adscripta est coniectura plateis; inde K in marg.: 1. plateis.

30^:=

�� �