Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/478

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

468 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

cahdum in ecclesiis, ut, quod iam pauci perceperant, clamore publicato ad aures uulgi procederet. Quod et factum est: spargebatur in agro dei semen fructiferum, et multiplicati sunt, qui deuotione sancta sanctum propositum uirili con- 5 stantia rapuerunt, quia 'regnum celorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud\ Supradictis autem uiris quindecim, qui huius negotii uidebantur emulatores feruentiori zelo, huiusmot/i erat summa consilii, ut piraticis constructis naui- bus, quas 'sneckas' appellamus, que ferendis alimentis magni-

10 tudine ae firmitate forent idonee, quasque etiam artificum diligentia tam solida compaginatione constringerent, ut uen- torum inclementiam et procellas undarum irruentes inconcusse repellerent, \iter arriperent/. Neque hoc silentio tegendum arbitror, quod predicti uiri xv. solemnitatem uoti sanctissimi

15 Sacramento interposito fidei et iuramento firmabant. Attamen malignitas hostis antiqui, que semper bonis operibus insidiatur, ut pereant, non passa est integritatem tam prudentis consilii ad utilitatis actum procedere. Videbat, ut estimo, subtilitate nature, quam post casum perdite nature non amisit, quod

20 prodesse forte potuisset, si propositum istud ceptum consum- maretur: separauit eos abinuicem procul, et fide prodita quosdam f eques nunquam reuersuros abegit, quosdam, hac- tenus uoti reos, ne quid huiusmodi facerent, impediuit. llli autem, qui uirtutem hane animo diuinitus inspiratam con-

25 ceperant, licet iam pauciores effecti numero, quam fuerunt, constantiam uoti felicioris seruantes mutuo se ipsos animabant, et quasi pauca boni seminis grana in agrum fertilem sparsa rursus crescere et multiplicari, domino dante incrementum,

1. iam O, sed scribd. vid. tm = tantum. 3. multiplicata MS (multiplicati sunt sæpius in Vulgata). 4. sancta (fca) scripsi; facta (fca) O. 5. regnum celorum etc: Matth. 11,12. 8. huiusmodi scripsi {■= hec); huius O (neglecta ullima parte soliti compendii). 13. iter arriperent aiit simile aliquid excidisse apparet. 15. interpositæ O, correxi. 18 — 19. subtilitate nature etc: aiictor cogitasse videtur de loco Genes. 3, 1. 21. separauit . . procul: Daniel. 13,51 (Matth. 25, 32). ])rodita scripsi; perdita O. 22. eques O corrupte; equites corr. M^, sed in marg. corrector se ab hac coniectura reuocauil; ex eis coniecitK; crediderim potius corruptum esse ex eguetu ^ e conuentu. 28. crescere et multiplicari: Genes. 1,22.28.

�� �