Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/479

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 469

ceperunt; quia 'neque plantans neque rigans multum con- ferunt, nisi deus dederit incrementunV.

Quinque tantum uiri de xv. constantiam uoti non linquentes ad condictam nauium institutionen! festinabant, quorum hec sunt nomina: {Primiis) Ago, filius Stigh Albi, qui, etate 5 maturior, auctoritate quoque consilii prior esse uidebatur. Alexander alter dicebatur, Absolonis archiepiscopi nepos ex sorore. Hi iunguntur societate et comniunione rerum et in unius nauis constructione collaborant. Tertius Ako nomen habuit, qui similiter strenuitate pollebat et genere (erat enim 10 uenerabilis uiri nepos, Tuconis episcopi); qui pre ceteris con- ceptum desiderium ardentiori emulabatur affectu : uicem cotis gerere non destitit, cunctos, quos poterat, acuendo. Hic sibi socium asciuit satis industrium, nomine Skori, quem etiam sue nauis, quam construxerat, fecit esse participem. Petrus 15 quoque, uir eque nobilis, Albi Palnonis filius, diuitiarum abundantia copiosus, in fabrica sue nauis solus sudasse digno- scitur. Sweino etiam, Thorkilli filius, unus erat ex illis; qui Mattheum? uirum generosum, litteratum, militarem tamen, uie comitem et laboris consortem elegit. Isti sunt uiri fortes 20 et gloriosi, quos elegit dominus in charitate non ficta ; quorum nomina, perpetua laude uictura, meruerunt premia eterna, quia, diuinorum preceptorum non auditores tantum sed fac- tores, non hesitabant cum Abraham exire de Vr Chaldeorum, ut uidere mererentur terram promissionis, fluentem lacte et 25 melle. — (Non omnibus satis fore manifestum arbitror, cur illa terra dicatur 'promissionis', uel quid sit illam terram 'manare lac et mel'; non enim håbet lactis et mellis riuulos.

1. neque plantans etc. : cfr. Corinth. I, 3,7. 5. Primus addidi. 8 — 9. iungebantur . . collaborabant K. 11. Tuco episcopus fiiit Burglanensis Valdemari primi tempore. 12. uicem cotis, cfr. Horat. art. poet. 304 sq. 17. dinoscitur h. 1. O. 18. Sweino cum S scribam {item postea Swerus); pro w M fere semper, A plerumqiie uu habent\ etiam u simplex aliquoiiens in codd. est. unus ex illis, cfr. Aet. apost. 1,22. 21. in char. non ficta: Corinth. II, 6,6. 23. non auditores etc: epist. lacobi 1,22 (Roman. 2, 13). 24. de Vr Cliald.: Genes. 11,31 sqq. 25. merentur O, sed corr. M2(K). 25—26. lacte et melle S, et sic Exod. 3, 8.17 et multis aliis locis {eodemque modo dicitur manare lacte et melle Num. 14, 8 et sæpius, sed in Ecclesiastici cap.46, 10 est: raanat lac et mel); lac et mel MA. 28. manere (!)A. håbet om. S. mellis et lactis MA.

�� �