Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/48

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


38 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

ad Claramuallem viuus delatus est, ubi, sicut optauit, deside- ratam sepulturam adeptus est.« 

MCXLIIII. Fundatum est claustrum Heruadum in Scania, filia Cistertii xvi^.

5 MCXLVII. Obijt rex Ericus Lamb; cui successerunt in regno Suen, filius Erici Emunæ, et Kanutus, filius Magni, et Waldemarus, filius sancti Kanuti. Eodem anno Suen et Kanutus pugnauerunt Slangæthorp.

MCXLVIII. Sanctus Malachias Hyberniensium archiepi-

10 scopus migrauit ad dominum. Iste Malachias cum ad curiam Romanam {proficiscens) propter negocia ecclesie sue per Claramuallem transisset, a sancto Bernardo mira deuotione susceptus est. Rediens autem a curia monachos de collegio sancti Bernardi obtinuit, quos duxit in Hyberniam, et cenobia

15 Cistertiensium deuotus antistes edificauit. Post aliquantos armos premonitus a spiritu sancto venit iterato ad Claram- uallem et ibidem preciosam animam in manus domini commendauit, presente sancto Bernardo et multitudine mona- chorum copiosa. Huius etiam exequias et pro eo, more solito,

20 missam in conuentu abbas sanctus celebrauit; et cum ad ultimam coUectam, que pro defunctis dici solet, peruenisset, mutato ordine hane collectam incepit: »Deus, qui beatum Malachiam pontificem sanctorum tuorum meritis coéquasti, concede propitius, ut, qui preciose mortis eius festa agimus,

25 vite quoque imitemur exempla. Per.« Deinde reuerenter

1. ad M; in H. 3. est om. H. Herrvadum H. 4. Cister- siensis H. Inter 4 Cif 5 H habiiit notam, in M omissam: Anno dni .MC. XLV. O. (o: Obiit) filius sancti Canuti. Eodem anno Sven et Knud pugnauerunt Slangetorp ; hane notam, ex verbis v. 7 — 8 male anticipatis ortam, H postea deleuit, sed in S seruata est. 5. Lam, et succ. H. 6. Emun(n)e H. 7. Valdamarus H fere semper, cum in MS plerumque Waldemarus scribatar. 8. pugnarunt in Slangentorp H. 9. Hj'bernensium H. 10. curiam M; ciuitatem H. 11. proficiscens addidi 13. autem om. H. 14. obtinuit M; accepit H. 15. Cistersiensium post edificauit transposuit H. 15 — 16. Post aliquot annos H. 19. etiam M ; et H. 20. sanctus abbas H. 22. incepit etc. H, omissis sequentibus usque ad v. 6 p. 39: plenum; sequeniia auctor noster sumpsit ex libro Gaufridi supra ad p. 27, 20 commemorato, cfr. Aet. Sanct. 1. 1. p. 311 B, ubi in v. 54 pro concede propitius, ut legitur tribue, quæsumus, ut . ., et in v. 3 p. 39 reetius: hoc tantum respondens. 25. Per solita abbreviatura pro: Per dominum nostrum Jesum Christum, qui cum patre viuit et reanat.