Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/480

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

470 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

'Promisit' eam deus patribus in terra aliena peregrinantibus; terra ista Virgo Maria fuit, generans Jesum Christum, deum et hominem; per iac', quod exprimitur de carne, humanitas Christi figuratur, nomine uero 'mellis', quod de rore celi 5 prouenit, diuinitatis eius interna dulcedo signatur. Manat ergo terra promissionis Iac et mel, id est: Virgo Maria generat deum et hominem. Quorsum stilo ducente dimoueor? Non est tamen inanis hec digressio, ubi fructus suauis carpitur: teritur, ut redoleat et dulci sapore reficiat. Non est tamen 10 presentis occupationis mysteria perscrutari ; sed ad narranda, que restant, reuocetur oratio.) —

Caput VII.: Quod illis nauem ingressis et ueliflcantibus parentes

et amici ualedicentes dominum exorabant, ut in eundo et redeundo

homines et naues cum omni integritate conseruarentur.

15 lorro uiri pretaxati ad sua peragenda negotia perseueranter insistunt, armamenta nauium colligentes; utensilia quoque uie longioris et cibariorum copias ad litora promouebant, uale- dicentes suis omnibus; nec sine merore magno gemituque a charissimis coniugibus, filiis, filiabus ae nepotibus, cognatis

20 etiam et amicis p/osequentibus usque ad nauium stationem deducuntur. Qui mox, optata uentoruin prosperitate percepta, uela dabant flatibus; commendantes diuine protectioni profec- tionem suam cum cantico iubilationis affectum deuotionis ad celorum alta transmittunt. Illi autem, qui suos prosecuti

25 fuerant, ad propria cum luctu reuertentes aures pietatis diuine pulsabant, quatenus angelico comitatu munitos gratia dei ducere dignaretur et cum gaudio reuocare. Illi autem aure prosperioris impulsu et cursu uolucri ducuntur ad ostia maris,

4. de rore celi, cfr. Genes. 27, 28 al. 5. in terra dulceto(!) A. 8. capitur S. 9 — 10. Non é tfi presentis occupationis scripsi; Non cum præsentis occupationis O, quod in S Stepli. ut mendosum notouit; etiam in M locum corniptum esse significatur; Nolim inter præsentes occupationes licenter KL. — 15. prætexati S. 16. uten- silia MS; ut consilia(!) A. via A. 17. littora fere semper O. 20. persequentibus O, correxi. 22. uela dabant Ouid. Metam. I, 132 et sæpe alii. 22 sq. flatibus, commendantes .. suam, et cum KL, sed et non habent O. 24. transmittebant K. proseqvuti S, et sic sæpius. 25 — 26. aures pulsabant dixit Clandianus de bello Goth. 625. 25. pietatis = raisericordiæ.

�� �