Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/481

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 471

'que uocantur Hals, ubi fixis anchoris primam fecere mansionem; suscipiuntque illic obuios socios de Scania uenientes, Agi et Alexandrum, quos superius descripsimus unius fore societatis et laboris. Habito illic consilio de uie processu, anchoras e profundo rapientes mox uela suspendunt, et Austro flante 5 lenius suaui ductu feruntur a litore, sicque per latiores sinus maris undas colligunt, donec moderalo cursu tenerent insulam, que Lesei nominatur. Illic quoque pernoctantes non sine discrimine uim uentorum sustinuerunt: sonuerunt aque et turbale sunt abyssi, ut uix sine naufragio raperentur in cor lo maris et impetu maiori cumulos altiores undarum spuman- tium Carina sulcante transcurrerent; et quassatis quibusdam nauibus sentina f purior influebat ae mortis periculum inten- tabat. Tandem appulsi Norwagie partibus ad regnorum con- finia inter syrtes et scopulos applicuerunt; {ubi/ portum 15 tranquillum satis obtinentes Ekerei fixere funibus naues.

Caput VIII.: De fluuio Elf, et de Ulfo de Loufnes et eius sociis.

Oic locorum illorum situm describimus, ut de mari uenientibus ingens occurrat fluuius, Elf appellatus; ubi autem ad mare profunditur insulam quandam Hising ambiendo 20 cingit. In sui dextra parte Goutos admittit et Danos, in sinistra uero solos fertur generare Northmannos; fluuius sic iste regna disiungit. Dulcem saporem in se continens bonorum piscium multam copiam mensis administrat. Est autem illinc, ubi naues fixerant, ad tres leugas in ora fluminis ciuitatula 25

3. unius fore O; quod unius fuerint K, nescio unde sumptum. 6. a littore om. S. 7. undas colligunt, cfr. Vergil. Æn. II, 207: ponlum legit. 8. Lesei scrbd.; Lesei O, sed in S corr. in Lesso. 9—10. sonuerunt . . abyssi, cfr. Psalm. /a5, 4; 76, 17. 9. sonueruntq; S, in quo sæpius q; superfluum additum est. 10. turbati S. repe- rentur M^S. 10—11. in cor maris: Psalm. i5,3. 13. purior O corrupte; plurium K, nescio unde, sed certe æque falsum est; fort. scrbd. spurcior. mortern intentare Vergil. Æn. I, 91. 14. Nor- wegiæ h. 1. MA. 15. syrtes ex Vergil. Æn. I, 111. ubi addidi. — 17. Loufnes O hic et quibusdam aliis locis pro Loufnes; Laufnes K h. 1. 22. s (^ sic) A et fort. M^, quo deleto M^ in marg. sic scripsit- I S; autem male KL. 23. disiung O, /. c. disiungit; disiungens mala coniectura M^ aut iam Joh. K., unde K: disiungens, et dulcem s.

�� �