Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/486

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

476 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

num undique uenieiitium: Islandes, Gronlandos, Anglicos^ Theotonicos, Danos, Suecos, Gutlandos ceterasque nationes, quas dinumerare longum est, si curiosus esse uolueris, illic reperire poteris. Vinz, mellis, tritici bonarumque uestium, 5 argenti quoque ceterarumque rerum uenalium multa suffi- cientia, et de singulis grata satis mutuatio. In cunctis (auteni) illius regni ciuitatibus uniformis consuetudo, sed uitiosa, inoleiiit, scilicet iugis ebrietas, que frequenter pacis federa rumpit et quandoque mansuetos quoque ad flagitia

10 crudelitatis instigat; atque pro ioco reputantur ibidem facta criminalia. Hoc etiam agit illa sine mensura potus ingurgi- tatio, quod ciues et aduene, furore uini commoti, rapientes arma concurrant ad scelera. Nec ab effusione sanguinis innocentum manus nefarias cohibere curant, et idcirco plura

15 partibus illis damnanda facta reperies quara usquam lerrarum : etiamsi paganos adeas, nequaquam similia poteris inuenire. Hac siquidem insolentia quidam ex coUegio Danorum illecti, nocturnis uidelicet potationibus perdito sensu dediti, cum Norwagiensibus rixam miscuerunt, usquequo tota pene ciuitas

20 ad arma conuolaret. Non enim omnes eandem uel equalem donorum gratiam, etsi uno fusi \sunt) semine, merentur acci- pere; sed nisi prudentia uirorum illustrium ex utraque parte concurrentium litem dirimeret, ebrietas mixta furori stragem hominum attulisset. Mane iam facto conuocantur uiri discre-

25 tiores, qui seditionem ortam inter ciues et hospites terminarent. Visum est illis equa lance ponderantibus, Danos in hac con- cursione plus deliquisse, quia matronam quandam ualde nobilem inhoneste nimis contrectasse conuicti sunt; ideoque non sine rerum suarum dispendio iudicium finierunt. Nihil

30 utique in re publica dispensatur utiliter, nisi moderatrix sapientia rerum affuerit. Hac de re sepedicti Dani quodam affecti tedio recedere disponebant, innouatis nauium suarum

��2. Tlieothonicos AS. 4. Vini Nyenip (et iam fort. M^); Vim M^AS. 7 . auiem ad didi. 9. quoque se rips i; quosque O. ll.HæcO, correxi. potius S. 15. usquam K; nusquam O. 19. tota pene MA; pene tota S. 20. Non MS; Nam A; ceterum hæc sententia huic Ioco parum apta esse videtur. 21. sunt (st) addidi.

�� �