Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/488

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

478 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Caput XIII.: Quod Simon, filius Kari, factione Sweinonis puerur» quendam filium Magni regis uocans et secum assumens insurrexerit

contra Swerum.

Vt enim ea, que narrare gestio, luculentiori stilo ualeam 5 indagare, superiori reincipiendium est exordio. Multum tem- poris elapsum nouimus, quo Norwagia, ciuili bello pulsata, pene deperiit, et post et ante mortern Magni regis ; multa {enim} mala emerserunt in regno, quia rex Swerus, qui pre- dictum regem multis preliorum et insidiarum occursibus

10 molestauerat et tandem occisum uicerat, plurimis infestus effectus tam extraneis quam indigenis, ut alium Hismaélem crederes, multos illius regni nobiles expulit, quos non inter- fecit. Quorum unus, Simon aliquis, Kari filius, diues multum et nobilis, ad Daciam eiectus est; qui, susceptus a quodam

15 uiro ualde probo, nomine Swein, et communicato cum eo consilio, contra Swerum bella mouere tentauit. Sed cum principem, cui posset inniti, non haberet, tornatoris alicuius, ut aiunt, filium a Magno rege mentiuntur generatum. Hune assumens stipatus latrunculis Norwagiam adire couabatur

20 nec multo post, rusticis resistent] bus, cum principe suo succubuit.

��Caput XIV.: Quomodo idem Sweino, Swero pro predicto facinore offensus, in gratiam illius redierit.

llic Swein, qui Simoni supradicto consensit in hoc facto, )5 unus erat illorum, qui prefuerunt Danorum collegio; ideoque Sweri regis ualde metuebat aspectum. Conuocatis igitur ami- cissimis suis, Vltb scilicet aliisque sui comitatus principibus,^ agere cum illis cepit, quomodo regis gratiam, quam crimina- liter leserat, mittigare potuisset. Placuit illis regis adire pre-

1. factione, /. e. dolosa raachinatione, subornatione. 4. enim = autem. 5. indagare h. 1. pro explicare dictum videtur. 6. quo {vel per quod) scripsi\ quod O. 8. enim (.n.) addidi. 11. effectus om. S. Hismaélem: cfr. Genes. 16,11 sq. (hic erit ferus homo; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum). 15. Swerin(!) S. 21. succubuit: hoc faclum est anno 1191. — 28. regis gratia idem valet quod rex. 29. mitigare h. 1. O. potuisset O; posset K coniectura non necessaria.

�� �