Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/489

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 479

sentiam, pro eo bona \uerba} facturis, si fortuna faueret. Vadunt, et redeunt desideratam pacem reportantes : nihil in principe magis honestum clementia. Die uero sequenti regis ipse presentatur aspectui; suscipitur osculo; hisce tamen eum rex affalur alloquiis: 5

»Miror, uir bone, cum nihil unquam tue mansuetudini molestum intulerim nec tuorum quempiam uerbo uel facto leserim, cur in me {nihil/ peccantem gratis tantum deseuire uoluisti, ut mee uite regnique discrimen molireris. Scire te non ambigimus, {interitus/ omnium illorum te fore obnoxium, lo qui cum Simone et \/e) compositi perierunt. Sed quia incom- parabilis diuina bonitas, que sua pietate priuari nequit, licet indignum te de patrato scelere suscitauit ad penitentiam, ignoscimus et {nos/ tibi; quia plus in domini quam in nostram deliquisti maiestatem. Forte, si non uenisses ad nos, de te 15 meditaremur ultionem.« 

His dictis, multo sermone uirorum propositum commen- dabat; suadebat concordiam, hortabatur ad tolerantiam: quia Moyses in lege mandauit, in sacrificio caudam hostie immo- lari', id est: boni operis consummationem; et in euangelio 20 {est/: 'Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit\ Multaque in hunc modum uir disertus edocuit. Consulebat quoque per Orcades iter agere, eo quod estas abisset, ut illic hyemarent; sed consilium hoc uulgo non placuit. Finitoque colloquio, regiam liberalitatem ostendens munera largitus est. '2,> De cibariis autem, que regionibus illis abundant, {tantum} communiter omnibus obtulit, ut singulis nauibus quinquaginta mensure butyri prouenirent. His ita gestis, data licentia cum pacis osculo dimittunlur ad sua, nil animo de regis indig-

��1. verba add. K; om. O. facturi O, correxi. 2 — 3. nihil.. clementia, cfr. Seneca de dem. I, 3, 2 sq. 4. hisce scripsi; hisque O. 8. nihil add. K (sed minime facilius excidere potuit); om. O. 10. interitus addidi, quod recte cum obnoxius (»bærende Ansvaret for«) construi potest, cum omnium illorum parum apte cum hac voce iungatur. 11. et te scripsi; et O, quod abiecit K. pervene- runt(!) S. 14. nos addidi. 19. Moyses: cfr. Leuit. 3,9; 7,3. 21. est addidi-.^ cfr. Matih. 2i, 13. 23. Orcades corr. in Orcadas S. abijsset S. illinc S. 24. hiemarent MK. 26. tantum addidi. 28. pervenirent S. itaq; S.

�� �