Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/49

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


VETVS CHRONICA SIALANDIE 39

accedens sacra eius vestigia deuotissime osculabatur. Modum tamen aut seriem visionis nec cuiquarn aperire nec in Vita eiusdem episcopi scribere acquieuil, hoc enim respondens, cum plurimum rogaretur, nimis ad propriam sui ipsius per- tinuisse personam. Scripsit de eodem presule librum sanctus 5 Bernardus, miraculis et viitutibus plenum.

MCXLIX. Captus est Eskillus archiepiscopus a Suenone rege Scanie; qui timens excommunicationem soluit eum et dedit ei dimidiam Borundholm.

MCL. Bellum fuit Thorstenthoip inter Suen et Kanutum, lo et fugit Kanutus.

MCLI. Bellum fuit Wibergis, et iterum fugit Kanutus. (Et Valdamarus militabat in castris Suenonis).

MCLII. Exulauit Kanutus in Sueciam et Rusciam.

MCLIII. Hoc anno sanctus Bernardus, primus abbas 15 Clareuallis et doctor eximius, migrauit a seculo. Multa per hunc famulum suum miracula mundo Christus deus noster ostendere dignatus est. Nec post beati Martini Turonensis episcopi tempora quisquam sanctorum in carne mortali degens facile reperitur, qui tanta remedia infirmantibus et afflictis 20 contulerit. Nam ut pauca proferam, per que etiam non audita intelligantur, cum regnum Germanie sanctus dei Bernardus introisset, tam excellenter enituit in gratia sanitatum, ut vix credi valeat, si dicatur. Nam testificati sunt, qui adfuere et oculis suis viderunt, in territorio Constantiensi una die illu- 25 minatos ad eius impositionem manus cecos xi, sanatos etiam mancos x, claudos erectos xviii. Ad eiusdem viri sancti orationem et manus impositionem per triduum, quod in Colonia fecit, xii claudos erectos, mancos duos sanatos, v cecos illuminatos, loquelam redditam mutis tribus, et x surdis 30

2. visionis: utriim B. an M. hane visionem habuerit, ex verbis non liquet. vita, cfr. p. 29, 8 sq. 4. pertimuisse C, corr. Arnås. 7. Eschyldus H. 8. Sclianiæ H (non S). 9. Borintiolni H ; Born- holm S. 10. Ttiorstentorp H. 12. V(W)iburgis H. 13. Verba El Valdamarus .. Suenonis non håbet M. 14. Exulabat . . Russiam H. 16. Clarauallensis H. 16 — p. 40,2 (Multa .. abundanter) om. H et pro his omnibus hæc tantum håbet: de cuius vita et maximis miraculis, in libro quarto, de miraculis eiusdem. Auctor noster hæc quoque ex libro Gaufridi sumpsit, vid. Aet. Sanct. 1. 1. p. 311 C; 313 D; 31^ E. 17. deus M; sed dominus seribd. vid.