Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/490

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

4(S0 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

natione, que circa Swein efferbuerat, sinistrum suspicantes, eo quod maiori pene afFectu quam ceteros ipsum uidebatur amplecti.

Caput XV.: Quod Dani procedentes ad introitum maris VIfum 5 expectant.

ijredictus uero Vlfus, conuocatis sociis, quorum arbitrio summa regiminis promouebatur, cum illis contulit de formå proficiscendi, quoue in loco suum possent commodius aduen- tum prestolari; occupatum enim se querebatur regali officio,

10 et rebus necessariis non sibi satis ad uotum prospere succe- dentibus impediebatur. Persuasit tamen exercitui deo militare disponenti ad introitum maris magni usque procedere atque insule, quam Stolm appellant, applicare; quod et factum est. Sustinebat itaque, sed non satis patienter, ut postmodum

15 claruit, aduentum suorum comitum, quibus uie marisque discrimina usu antiquiori et assidua nauigatione certificata fuerant. Agebant illic uiri ardentf desiderio pleni hebdomadam et eo amplius, non sine sancto et religioso, ut ita dixerim, liligio, quibusdam, ut properarent, contendentibus, aliis

20 rationabiliter et discrete contra nitentibus, ne sine ducatu prouidentiori iter hoc arduum et 'mare magnum et spatiosum manibus, ubi reptilia, quorum non est numerus' arriperent; et supradictus dux ocyus maturare differebat.

��Cap. XVI.: Quod, raoram non patientibus aliis, solus Sweino cum nautis suis Vlfum prestolatur.

landem Aquilone spirante prosperius, sed minus com- mode, quia turbulentus accessit, uulgus accelerauit inepte, nec

��3. complecti S. — 6. Ulws O. 11. tamen O, sed tandem rectiiis videtur. deo O; deus KL inepte. 14. sustinebant, /. e. opperie- bantur, ut sæpius in Vulgata. 16. antiquiore JVI^S. 17. illic viri ardentes des. pleni MÅ; viri ardentes illic des. pleni S; ardenii corr. K, sed melius fort. erit: illic uiri ardentes des. pien am hebd. 20. contra intentibus M^A. 22. manibus O; illotis manibus inepte KL; tocus est Psalm. 103,25 (Hoc mare m. et spatiosum {scit. fccisti) manibus; illic reptilia, q. n. e. n.); sed auctor certc non modo illic mutare, sed etiam manibus omittere debuit. —

�� �