Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/492

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

482 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

dixistis, ea occasione moram ueniendi nexuimus, ut fidei nostre promissam constantiam uel metu uel penitudine ducti mutaremus; uerum contra uim uentorum marisque uiolentiam ultra humanam fore uirtutem colluctari decernimus. Solius 6 enim dei potentia uentos placat et maria sedat, ut sicco liceat transire uestigio. Illud utique usitatum prouerbium nostrum non fallit, quo dicitur: 'BiSendr byr eigo, en bråbir androbr'. Verumtamen, ne nos timoris uel pigritie nota deformet, contra rationem niti oportet, ut illorum solatio perfruamur, quos 10 affectuosius consequendos desideramus.« 

Caput XVIII.: Quod Vlfus, quamuis Sweino precederet, per compendium sequens optato litore politus est.

��H

��is igitur auditis Sweino cum suis funes sub celeritate soluit a litore, Vlfo tamen adhuc modicum, ut putauit, iter

15 morante. Quarta etenim feria, hora diei utputa tertia, solo nauigio, deo desuper inspectante, processit a portu ; et vastam freti tumescentis altitudinem ingrediens nec illos, quos reli- querat, cernit, sed nec precedentium, quos incredibili desiderio affectabat, uestigia contuetur. Supramemoratus autem Vlfus,

20 licet non subita insectatione se moueret a loco, ad eorum tamen comitatum, utpote uir gnarus maris et uentorum, acce- lerauit; sed rectiori cursu compendium capiebat et illos non est consecutus, quos nouerat per dispendium euagari. Qui eodem uento, quo hi f ducebantur, ad optatum litus eductus est.

1. occasione h. i = causa. venienti (!) S. 3. vim voca- torum(!) S. 4. collectari A. decernimus = arbitramur. 7. Prouer- bium Norwagicum sic scripsi, ut Kålund scribendum esse demonstrauit; Bihandi M^S; Bibandi M^; Bybande A; brader and' rod'r MSA. Significat: Expectantes uenlum secundum habent, sed festinantes aduersam remigationem. 9. nisi M^S. 10. consequentes corr. in consequendos M^ aut iam Joh. K. — 13. funes om. KL. 14 — 15. iter morante scripsi (nam ita demum verba ut putauit intellegi possunt):. remorante O. 15. Quanta(!) S. utputa h. i = fere. 16. fastam M, vastum A. 20. eorum MA; illorum S. 23. consequutus MA. 24. ad opt. 1. eductus est: hæc verba, ut adnotat Olrik (in versione Danica), vix aliud significare possunt quam VIfum ad terram sanctam felici nauigatione peruenisse ; ideo eius historia hoc loco finitur; sed si ita est, fieri vix potest, quin mendum verbo ducebantur insit, cum Danorum euentus, ut ex sequentibus apparet, ab eius felicitate plane diuersus fuerit. Mihi quidem fere certum est, diducebantur (/. e. disiciebantur) scriben- dum esse. —

�� �