Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/493

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 483

Ecce quantum, cooperante dei gratie, ualet etiam humane saga cita tis industria!

Ad enarrandum denique, quamquam rudi slilo et iiicom- posita uerborum serie, quod cepimus, reuertamur.

Caput XIX. : Quod idem Sweino cum sociis per tolam diem et 5 noctem maris inclementia ualde uexabalur.

Oolus equidem, ut supra diximus, Sweino, relictus a Danis nec Norwagiensium comes, infinitum, ut ita dixerim, pelagus non tam discreta quam audaci presumptione nisus est transfretare. Erat autem illi associatus, ut supra relatum 10 est, uir nobilis, militaris, litterali scientia eruditus et sermone facundus, Mattheus nomine, qui magnam habebat gratiam in conuersatione suorum. Hic accessit in medium, ut uirorum animum uerbo doctrine roboraret et exemplo proposito sanc- torum pro nomine Christi diuersa tormentorum genera susti- 15 nentium, quorum quidam exilio eiecti, quidam lapidati sunt', ut apostolus ait, 'secti sunt, in occisione gladii mortui sunt'. Vt cessauit autem loqui, quod spiritualiter animos auditorum ad tolerantiam et boni propositi perseuerantiam animabat, subiunxit de his commonens, que ad imminens mortis peri- 20 culum cauendum necesse uidebantur, ut uideHcet uigiles essent et alacres et, quicquid forte euenire poterit, intrepidi susti- nerent. Ibant enim fluctus et intumescebant, agente uentorum intemperantia, ut quandoque solem unda obscuraret opposita, et quasi montium uertices altitudinem celi tangentes aquarum 25 cumulos existimares. Transacto die illo nox tetrior obscu- riorque solito imminebat, que necis horrorem aspectu suo cum ingenti sonitu procellarum intentabat. O quam securum

5. Verba cum sociis et diem et, quæ habentur superins in E, hic in inscriptione capitis om. O. 11. literali M- in marg. et KL; liberali M^S; literati M^ in textu et A. 12 — 13. in conuersatione, cfr. Ecclesiastici c. 50, 5. 16. lapidati sunt etc. : Hebr. 11, 37. 17. occasione A. 19. animabat MA, item S, sed hic correctiim est ex animauit; malim animaret. 21. videbatur O, sed corr. M^(K). 22. quicquid forte S; forte quicquid MA. 23. ibant .. et intume- scebant, cfr. lonce c. 1,11. enim MS(K); om. A. 25. quasi mon- tium vertices etc: cfr. Vergil. Æn. I, lOSsqq.; Oiiid. Metam. XV, 508 sqq.

31*

�� �