Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/494

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

484 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quamque iucundum in solo! 'Fastr er å foldo fotr'; in salo autem labilis est et titubans. Siquidem irruebat undique sentina, cum strepitu laxatis ligaturis, et nox insomnis age- batur ob presentis periculi magnitudinem et laboris incom-

5 modum, eo quod toto noctis spatio, ne mergerenter, uicissim haurire cogebantur. Adiuuabant uiri fortes ae strenui, ne ob incuriam contra uenti uiolentiani quandoque nauis quassata niteretur; non enim uspiam preter in anteriora declinare fas erat. Sed et tota maris superficies ignis horrendi qualitatem

10 cum feruore pretendebat. Optanti7>«s nimirum lucis accessum, qiiia tenebre densiores noctem tediose protraxerant longiorem, lucebat serenata celi facie aurore claritas et grato fulgore lucis non solum oculos illorum uerum etiam animos exhila- rabat. Qui subita curiositate sciendi, quorsum ilios nigra nox

15 expulerit, \e/) an socios, qui precesserant, consequerentur necne, unum ex siiis, leuiori motu uelocem, usque ad mali apicem mittunt, contemplari si daretur comitatum socialem; et inueniuntur inter undas iam primi, qui de litore soluére nouissimi. Mitigabatur equidem motus aeris et paulo demen-

20 tior factus {est/, peneque desperantibus uite promittebat augmentum :

Caput XX.: Quod sexta feria dissoluta naui submersi sunt.

��Q.

��'uinta denique feria desiderata luce clarebat; etsi sol tectus nube iateret, (tamen/ in eorum mente leto caiore ruti- 25 labat tristitiamque de instanti morte conceptam magna iam ex parte tergebat, quia eos etiam, quos se perdidisse doluerant, utcunque incolumes reperissent. Eaque die se inuicem mutuo consolabantur aspectu; aduesperascente autem uehementior

1. prouerbii Norwagici veram formam restituit Kålund; fastr (S: fasstr) er å (S: a) foldo foer O; significat: firinus est in carapo pes. 2. post autem K de suo nauigans addidit, verba Norivagica non inteltegens. 8. præter O; præterquam KL. 10. Optantibg scripsi {datiuo casu, cum lucebat iungendum); Optant O; Optabant coniec. KL, puncto post longiorem posito, sed sic Tandem ante lucebat addendum erat. 11. protraxerant scripsi, pertraxerant O. 13. animos MS; animum A. 15. et addidi. 16. Tuis scripsi; iiis O. 20. est addidi, cum peneque O habeant; pene corrigere maluit K. — 24. tamen (tii) addidi. 28. post autem K die inseruit, quod vix necessarium est.

�� �