Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/495

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 485

solito tempestatis furor accreuit atque mare a fundo perturbans totam spem uite remouit; iactisqiie omnibus, que habebant, rerum detrimento animas redimere, si possibile esset, gestiebant. Videntes uero uentum ualidum timuerunt ualde; et cum tota nauis substantia solueretur, clamabanl dicentes: :>Domine, 5 salua nos! perimus.« Cum uero mortis articulus immineret, nec uspiam spes adesset declinandi, constanter et intrepide se inuicem hortabantur, ut, qui diuina inspiratione legationem hane susceperant, in eadem pro Christo uiriliter succumbere minime formidarent. Porro nocte illa semimersi agonizabant; lo et diem horamque Christi passioni consecratam sub hac tor- menti mole prestolantes, quicquid in hac fragih mortahtate contra dei precepta deHquerant, horrende mortis, ut con- fidimus, sacrificio expiabant. Quis unquam hominum horum, ut ita dixerim, martj'rum mortem digno poterit commendare 15 preconio? quorum passio tam diuturna tamque horrida, ut ipsius sokimmodo intuitus sit necis introitus; qui non semel, immo centies, suffocationem subeunt totiesque amaritudinem pregustant interitus, quoties undis obuoluti singuhant; ut pro ilhs et talibus uideatur ad litteram propheta gemuisse, dicens: 20 'Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me'. Quidam autem illorum infra nauis fragmenta concussi pereunt; aUi uero cymbam occupantes supra mensuram onerant, ae sie sufFoeati mortis debitum soluunt et eterne uite solatium sorti- untur. Amen. 25

Hee de his haetenus dieta suffieiant.

��Caput XXI.: Quod aliqui tabulis et fragmentis adherentes terre

appulsi sunt.

rorro de illis silendum non arbitror, quos eadem de societate miraeulosa dei potentia ad laudem sui clementer 30 eduxit; qui eodem perieulo inuoluti huius uite protelationem ineredibili pena mercantur. Natant enim inter undas more

��5. Domine etc: Matth. 8,25. 7. adesset (adeet) scripsi; aderat (adet) O. 8. legationem, cfr. Corinth. II, 5,20. 10. agonirabant M^A, sed corr. M^. 19. obuoluti scripsi {ut p. 475, 7); subvoluti O. 20. propheta, i. e. Psalm. 68, 3. 26 sufficiunt MA. — 27. et /?. /. O; ae E. 32. mercantur scripsi; mereantur O.

�� �