Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/499

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 489

Caput XXV.: Quod Hierusalem uenientes sancta loca uisitare pro-

perabant; et quod repatriantes alii per Romara, alii per Constan-

tinopolim iter agebant.

i_^onuenerunt tandem ad ciuitatem sanctam, paganis et idolatria occupatam. Ex intimo cordis affectu fletus subeunt 5 et suspiria, precipue ab his, qui eam prius uiderant gloria et honore sublimatam ; attamen propter pacis excellentem digni- tatem intranf. Ducuntur ad sacrosancta loca Sepulchri; sed cuncta, que quondam deuotionis excitabant affectum, ad meroris uertuntur augmentum. Illic combinati catenarum 10 pondere captiui confessores Christi sub stimulo et uerbere, more iumentorum onusti. continua crudelitate uexantur, quod sequens planctus super Hierusalem editus flebili lamentatione declarat. —

Adorato igitur loco sancto corporis Christi, subito extra 15 muros eiecti ad sacrum flumen baptismatis Jesu sub sollicita custodia paganorum celeriter educuntur. Experimento r7aque discunt, sed miraiitur, quod tantam possit humane fragilitatis condicio sufferre penuriam, inconsueti uidehcet ardoris, intem- periei sitisque ariditatem propter aque potabilis raritatem, eo 20 quod magno exigua stilla pretio mutuatur. Vadunt et redeunt integro numero, deo ductori gratias referentes, ad antiquas nauium stationes, id est Accaron; ubi tamen non cessante tribulationis angustia nouus malorum exactor insurgit et cap-

1. visitare E; intrare h. 1. O. 4. Conueniunt A. 5. idolatria O; idololatria KL. 7. pacis excellentem dignitatem: significare viilt auctor, ni fallor, hane pacem anni 1190 honestissimis pro Christianis condicionibns factam esse. 8. intrant. Ducuntur scripsi; nam intra- ducuntur habenl O, non introducuntur {ut K), et sic narrationis ordo et sententiarum conexio melior fit. 13. sequens planctus: hæc verba ostendunt, auctorem nostrum h. 1. carmen aliqiiod celebre, illo tempore (sed non ab ipso) compositum et editum narrationi suæ inseruisse; sed hoc aut iam in eo archetypo, quo usus est Kirch- mannus, omissum fuit, aut ipse describere neglexit. Eiusmodi planc- tum post alios edidit Edélestand du Méril (Poésies populaires Latines antérieures au XII. siede, Paris 18^3, p. ^tll seqq.) ; sed in illo certe ea non commemorantur, quæ hic auctor v. 10 — 12 dicit. 16. ad MA; ut S. 17. itaq; scripsi:, namque (nåq;) O. 18. malim rairanter. 19. intemperiei MS; in tempori ei(!) A; fort. scrbd. ardoris intera- periem. 23. tamen scripsi; iam O.

�� �