Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/500

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

490 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

tiuare nititur a timore liberatos. Orta namque seditio fuerat inter Grecos et Anglicos ob iniuriam, ut aiunt, factam ab Anglorum rege his, qui erant in Sicilia; \igiiur Anglici), existi- mantes hos esse de Grecis, uolebant rapere ad supplicia. Sed 5 cognita ueritate a persecutionis rabie cessauere, et dimissi ad sua deposita reuertuntur. Acto autem ilHc tempore modico repatriare disponunt, quia pacis tranquillitas bellare prohibebat; et partitis abinuicem sociis, aliis per compendium redire placuit in Apuliam sicque per Romam iter agere, ut ad propria

10 repedarent. Ceteri uero Constantinopolim ad uisitandam sanctorum gratiam, qui uenerantur in ea, ire properabant; alque a rege Grecie suscipiuntur honeste. Quos muneribus et xeniis, ut secum manerent, retinere laborain't; sed amor coniugum, filiorum quoque pia dilectio aliorumque quorumlibet

15 propinquorum ab hac persuasione retrahebat.

Huius itaque opinatissime ciuitatis scrupulosa et super- slitiosa prodigia scriptis prosequi duxi superfluum; quedam tamen ex his, que deuote religioni suffragantur, ne penitus cuncta relinquantur intacta, referre gestio. Quod ne uideatur

20 absurdum et incredibile, illorum, qui uiderant, testimonio comprobatur.

Cap. XXVI.: De inoagine sancte dei genilricis apud Constantinopolim.

Jri abetur namque illic, uti dignum est, in ueneratione summa dei genitricis imago, que Grecorum more pulcherrimo

1. Orta seditio: »Dissidiura fuit inter regem Anglorum et Tan- credum in Sicilia tune regnantem. Baronius in Actis anni 1190«  adnotat Klrchmann. 3. igitur Anglici vel simile aliquid hic excidisse apparel. 4. hos S; hoc MA. 9. ut MA; et S. 10. ad visitan- dam MS-, ut visitandam A, quod si verum est, scribendum esse videtur: Constantinopolim, ut uisitandam sanctorum gratiå; et hoc mihi quidem magis placet. 11. veneranlur passiue; in marg. K: coluntur. 13. laborauit (labora) scripsi; laborat O. 16. scrupulosa (fort. = ualde curiosa) MA ; significantur, opinor, ædificia et alia opera diligentissima arte fabricata)\ sumptuosa S, sine dubio de conieclura Stephanii. superstitiosa, /. e. fidem excedentia. 17. quæ- dam O, sed rectius esse videtur quoddam, cum una tantum res commemoretur. 20. uiderant scripsi; viderat M^; videbant M^AS. — 22. Genetricis S. 23. uti O; ubi K typorum errore.

�� �